PL 16, col. 1200
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
remedium: Qui infirmus est, 1032 olera manducet [(Rom. XIV, 2)]
,
accipiat uxorem: qui validior
est, fortiorem virtutis cibum expetat. Meritoque
adjunxit: Nam qui statuit in corde suo firmus, non
habens necessitatem, potestatem autem habens suae
voluntatis; et hoc judicavit in corde suo servare virginem
suam, bene facit. Igitur et qui matrimonio jungit
virginem suam, bene facit: et qui non jungit, melius
facit. Mulier vincta est legi, quanto tempore vir ejus
vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata est: cui vult
nubat, tantum in Domino. Beatior autem erit, si sic
permanserit, secundum meum consilium; puto enim,
et ego Spiritum Dei habeo [(I Cor. VII, 38 et seq.)]
.
Hoc est consilium Dei habere, explorare diligenter
omnia, et quae meliora sunt, suadere; quae tutiora,
demonstrare.
40.
Providus ductor multas ostendit vias, ut qua
vult unusquisque, quam sibi accommodam arbitratur,
incedat; dummodo occurrat, quo possit in castris
praetendere. Bona virginitatis via, sed sublimis
et ardua validiores requirit. Bona etiam viduitatis,
non tam difficilis, ut superior: sed confragosa et
aspera cautiores exigit. Bona etiam matrimonii,
plana et directa longiore circuitu ad castra sanctorum
pervenit, ea plurimos recipit. Sunt ergo virginitatis
praemia, sunt merita viduitatis, est etiam conjugali
pudicitiae locus. Gradus singularum sunt et
incrementa virtutum.
41.
State igitur in corde vestro, ne quis vos subruat,
ne quis possit subvertere. Docuit nos Apostolus
quid sit stare, hoc est, quod Moysi dictum
est: Locus enim in quo tu stas, terra sancta est [(Exod. III, 5)]
;
nemo enim stat, nisi qui fide stat,
nisi qui fixus stat sui cordis sententia. Alibi quoque
legimus: Tu autem hic sta mecum. Utrumque ad
Moysen a Domino dictum est, et: Ubi tu stas, terra
sancta est [(Deut. V, 31)]
; et: Hic sta mecum, hoc
est, mecum stas, si stes in Ecclesia. Ipse enim locus
est sanctus, ipsa terra fecunda sanctitatis, et opima
virtutum messibus.
42.
Sta ergo in Ecclesia, sta ubi tibi apparui, ibi
ego tecum sum. Ubi est Ecclesia, ibi firmissima statio
tuae mentis est: ibi fundamentum animi tui, ubi
tibi de rubo apparui. Tu rubus, ego ignis: ignis in
rubo, ego in carne. Propterea ignis, ut tibi luceam,
ut tuas spinas, ut tua peccata consumam, et meam
tibi demonstrem gratiam.
43.
Stantes ergo in corde vestro lupos fugate ab
Ecclesia quaerentes praedam tollere. Non sit in vobis
desidia, non sit pravum os, lingua amarior. Nolite
in concilio vanitatis sedere; scriptum est enim: Non
sedi in concilio vanitatis [(Psal. XXV, 4)]
. Nolite audire
detrahentes de proximis; ne dum auditis alios,
provocemini; ut et ipsi derogetis proximis, et dicatur
unicuique vestrum: Sedens adversus fratrem tuum
detrahebas [(Psal. XLIX, 20)]
.
44.
Sedentes detrahunt, stantes autem Dominum