PL 16, col. 1201

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

benedicunt, quibus dicitur: Ecce nunc benedicite Dominum,
omnes servi Domini, qui statis in domo Domini [(Psal. CXXXIII, 1)]
.
Qui sedet, ut de corporeo usu loquar,
quasi otioso resolvitur corpore, atque 1033
intentionem mentis relaxat. Stat autem speculator
providus, explorator impiger, pervigil custos, qui
praetendit in castris. Bellator quoque strenuus ante
exspectatum stat in agmine, qui vult adversarii consilia
praevenire.
45.
Qui stat, videat ne cadat [(I Cor. X, 12)]
. Qui
stat, obtrectare nescit; otiosorum etenim fabulae
sunt, quibus obtrectatio seritur, malignitas proditur.
Unde ait Propheta: Odio habui congregationem malignorum,
et cum impiis non sedebo [(Psal. XXV, 5)]
.
Et in trigesimo sexto psalmo, quem praeceptis refersit

moralibus, in principio statim posuit: Noli
malignari inter malignantes, neque aemulatus fueris facientes
iniquitatem [(Psal. XXXVI, 1)]
. Malignitas plus
nocet quam malitia; quia malignitas nec puram simplicitatem
habet, nec apertam malitiam: sed absconditam
malevolentiam. Difficilius autem caventur
occulta, quam quae sunt cognita. Unde et Salvator
noster a spiritibus malignis cavendum admonet,
quod nos blandarum specie voluptatum capiant,
caeterarumque rerum simulatione; cum ad ambitionem,
honorem, avaritiam, divitias, ad superbiam
potentiae lenocinia praetendunt.
46.
Itaque cum in omni actu, tum maxime in
episcopi petitione abesse debet malignitas, in quo
vita formatur omnium; ut placido et pacifico judicio

praeferatur vir omnibus, qui eligatur ex omnibus, et
qui medeatur omnibus: Etenim mansuetus homo,
cordis medicus est [(Prov. XIV, 30)]
. Cujus se medicum
etiam Dominus in Evangelio locutus est, dicens: Non opus est sanis medicus, sed iis qui male habent [(Matth. IX, 12)]
.
47.
Bonus medicus, qui infirmitates nostras suscepit,
sanavit aegritudines; et tamen iste, sicut est
scriptum, non se honorificavit fieri summum sacerdotem:
sed qui locutus est ad eum, Pater dixit: Filius meus es tu, ego hodie genui te
[(Hebr. V, 5 et seq.)]
.
Sicut et alibi dicit: Tu es sacerdos in aeternum secundum
ordinem Melchisedech. Qui quoniam typus
futurus erat sacerdotum omnium, ideo carnem suscepit; ut in diebus carnis suae preces et supplicationes

Deo Patri cum magna voce et lacrymis offerret: et ex
iis quae passus est, quamvis esset Filius Dei, discere
videretur, obedientiam, quam nos doceret, ut nobis
fieret auctor salutis
[(Ibid.)]
. Denique consummatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.