PL 16, col. 1210

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

et requievit ibi; et sic postea missus est, ut ungeret
reges [(III Reg. XIX, 8, 9)] . Duratus igitur ad patientiam
est solitudinum incolatu, et tamquam pastus ad
virtutis adipalem agresti alimento processit fortior.
76.
Joannes quoque in deserto adolevit, et Dominum
baptizavit [(Luc. III, 2, 19)] ; et constantiam
illic prius exercuit, ut postea regem increparet.
77.
Et quia de sancti Eliae habitatione deserti
nomina locorum non otiosa quasi feriati praeterivimus,
quid significent repetendum videtur. Missus
est Elias ad torrentem Chorath, ibi eum corvi alebant,
mane panem afferebant, 1041 ad vesperam
carnes. Non immerito mane panis afferebatur; quia
confirmat cor hominis [(Psal. CIII, 15)] . Quo enim
cibo nisi mystico aleretur propheta? Ad vesperam

caro ministrabatur. Intellige quae legis, quia Chorath
intellectus est; Choreb omne cor, vel quasi cor
dicitur, Bersabee quoque puteus septimi, aut juramenti
Latina interpretatio est.
78.
Primum Elias in Bersabee concessit ad sanctae
legis mysteria, divinique juris sacramenta: postea
ad torrentem mittitur, ad illum fluminis impetum,
qui laetificat civitatem Dei [(Psal. XLV, 5)] . Utrumque
advertis unius auctoris Testamentum: vetus Scriptura
quasi puteus profunda atque obscurior, unde
cum labore haurias: non plena; quia adhuc qui impleret
eam, non venerat. Denique postea ait: Non
veni Legem solvere, sed implere [(Matth. V, 17)]
. Ideo
ad fluvium transire sanctus a Domino jubetur [(III Reg.
XVII, 3)] ; quoniam qui de novo Testamento biberit,

non solum flumen est, sed etiam flumina de ventre
ejus fluent aquae vivae [(Joan. VII, 38)] , flumina intellectus,
flumina cogitationis, flumina spiritalia:
quae tamen perfidiae aruerunt tempore, ne sacrilegi
biberent, potarent perfidi.
79.
Ibi prophetam Domini agnoscebant corvi,
quem non agnoscebant Judaei. Pascebant corvi, quem
genus regale illud et nobile persequebatur. Quae est
Jezabel, quae persequebatur [(III Reg. XVII, 6)] , nisi
Synagoga, vane fluens, vane abundans Scripturis,
quas neque custodit, neque intelligit? Qui corvi
pascebant, nisi quorum pulli eum invocant, quorum
jumentis dat escam, ut legimus, pullis corvorum invocantibus
eum [(Psal. CXLVI, 9)]
? Sciebant illi corvi,
quem pascerent: qui juxta intellectum erant, et ad

illum cognitionis sacrae fluvium escam vehebant.
80.
Pascit prophetam, qui intelligit, qui custodit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.