PL 16, col. 1209

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

coaluit usu, et durioris observationis consuetudine
hausit laborum tolerantiam. Namque haec
duo in attentiore christianorum devotione praestantiora
esse quis ambigat, clericorum officia, et monachorum
instituta? Ista ad commoditatem et moralitatem
disciplina, illa ad abstinentiam assuefacta
atque patientiam: haec velut in quodam theatro, illa
in secreto: spectatur ista, illa absconditur. Ideo 1040
bonus athleta ait: Spectaculum facti sumus
huic mundo et angelis [(I Cor. IV, 9)]
. Dignus sane qui
spectaretur ab angelis, cum luctaretur, ut ad Christi
bravium perveniret; cum certaret, ut in terris vitam
angelorum institueret, in coelo nequitiam angelorum
refelleret: colluctabatur enim nequitiis spiritalibus.
Merito mundus eum spectabat, ut mundus imitaretur.

72.
Haec ergo vita in stadio, illa in spelunca: haec
adversus confusionem saeculi, illa adversus carnis
appetentiam: haec subjiciens, illa refugiens corporis
voluptates: haec gratior, illa tutior: haec se ipsam
regens, illa semet ipsam coercens: utraque tamen
se abnegans, ut fiat Christi; quia perfectis dictum
est: Qui vult post me venire, abneget se ipsum sibi,
et tollat crucem suam, et sequatur me [(Matth. XVI, 25)]
.
Sequitur ergo Christum, qui potest dicere: Vivo autem
jam non ego, vivit vero in me Christus [(Gal. II, 20)]
.
73.
Negabat se Paulus, cum sciens quia vincula
et tribulationes eum manerent in Hierusalem, voluntarius
se offerret periculis, dicens: Nec facio animam
meam chariorem mihi, dummodo consummem cursum

meum, et ministerium verbi, quod accepi a Domino
Jesu [(Act. XX, 24 et seq.)]
. Denique circumstantibus
plurimis, plorantibus et obsecrantibus, non reflexit
animum: ita fides prompta dura sui censor est!
74.
Haec ergo dimicat, illa se removet: haec illecebras
vincit, illa refugit: huic mundus triumphatur,
illi exsulat: huic mundus crucifigitur [(Gal.
VI, 14)] , vel ipsa mundo, illi ignoratur: huic plura
tentamenta, et ideo major victoria; illi infrequentior
lapsus, facilior custodia.
75.
Denique ipse Elias, ut confirmaretur verbum
oris ejus, missus est a Domino, ut se ad torrentem
absconderet Chorath [(III Reg. XVII, 3)] . Minabatur
Achab, minabatur Jezabel, timuit Elias et exsurrexit,
et iterum in virtute escae intelligibilis quadraginta

diebus ambulavit, et quadraginta noctibus usque
ad montem Dei Choreb, et introivit in speluncam,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.