PL 16, col. 1215
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
illis te cepi epularum retibus, ego te addictum
teneo gulae tuae chirographo. An ignoras quia
charius fuit mensae tuae quam vitae pretium? Tuo te
judicio revinco: nega, si potes, sed negare non
potes. Denique nihil ad vitam reservasti, totum ad
mensam expendisti. Non potest dicere adulter: Portio
mea Dominus; quia venit libido, et dicit: Ego
sum tibi portio, mihi te in illius adolescentulae addixisti
amore, in illius nocte meretricis in meas
leges, in mea jura migrasti. Non dicit proditor:
Portio mea Christus; quia statim irruit in eum
nequitia mali, et dicit: Fallit te, Domine Jesu,
meus est iste.
95.
Habemus exemplum [(Joan. XIII, 2)] , quia cum
Judas panem a Christo accepisset, immisit se in cor
ejus diabolus, quasi possessionem suam vindicans,
quasi portionis suae jus retinens, quasi dicens: Non est
tuus iste, sed meus: meus certe minister, tuus proditor;
meus plane iste est. Denique tecum recumbit,
et mihi servit: tecum epulatur, et mecum pascitur:
a te panem accepit, a me pecuniam: tecum bibit,
et mihi tuum sanguinem vendidit. Quam vera diceret,
probavit. Denique Christus recessit ab eo, ipse
quoque Judas reliquit Jesum, secutus diabolum.
96.
Quam multos dominos habet, qui unum refugerit!
Sed nos non refugiamus. Quis refugiat eum
quem sequuntur alligati vinculis, sed vinculis voluntariis,
quae solvunt, non alligant, quibus vincti
vinculis gloriantur dicentes: Paulus vinctus Jesu
Christi, et Timotheus [(Philem., 1)]
. Gloriosius ab hoc
stringimur, quam aliis absolvimur et relaxamur.
Quis igitur fugiat pacem? quis fugiat salutem? quis
fugiat misericordiam? quis fugiat redemptionem?
97.
Videtis, filii, quales evaserint, qui haec secuti
sunt, quomodo operentur defuncti? Quarum
virtutum laudem miramur, earum studeamus adipisci
industriam: et quas praedicamus 1046 in
aliis, eas in nobis taciti recognoscamus. Nihil molliculum,
nihil infractum ad laudem pervenit: Regnum
coelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud [(Matth. XI, 12)]
.
Festinantes patres agnum manducabant.
Festina est fides, alacris devotio, spes impigra:
contradictiones animi non amat, sed traductionem
ab infructuoso otio ad fructum laborum. Quid
in crastinum differs? Potes et hodiernum diem lucrari;
cavendum est enim ne et illum non teneas: et
hunc amittas. Non exiguum detrimentum est vel horae
unius: et una hora totius vitae portio est.
98.
Sunt juvenes, qui cito volunt ad senectutem