PL 16, col. 1220

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne · Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

cruci: ut qui illum imitatus fuerit, 1050 peccata
sua sanguine suo diluat.
113.
Ad summam, convertimini omnes ad Dominum
Jesum. Sit in vobis vitae hujus delectatio in
bona conscientia, patientia mortis cum spe immortalitatis,
confirmatio resurrectionis cum Christi gratia,
veritas cum simplicitate, fides cum confidentia,
abstinentia cum sanctitate, industria cum sobrietate,
conversatio cum modestia, eruditio sine vanitate,
sobrietas doctrinae, fidelitas sine haeresis temulentia.
Gratia Domini Jesu Christi cum omnibus vobis.
Amen.

ordinatio Dei, haec alimonia alit animam sapientis,
et illuminat atque obdulcat, resplendens veritatis
corusco, et mulcens tamquam favo quodam, ita
diversarum virtutum suavitate et sermone sapientiae: Favi enim mellis sermones sunt boni,
sicut scriptum
est in Proverbiis [(Prov. XVI, 24)] .
3.
Cur autem minutum sit, causam accipe; 1050
quia et granum sinapis minutum est, quod
comparatur regno coelorum [(Luc. XIII, 19)] : et fides
quae sicut granum est sinapis, potest montes tollere,
et jactare in mare [(Luc. XVII, 6)] . Et fermento simile
est regnum coelorum, quod abscondit mulier in farinae
mensuris tribus, donec fermentetur totum [(Luc. XIII, 21)]
.
Et Moyses caput vituli aurei comminuit sicut pulverem,
et misit in aquam, et dedit populo bibere
[(Exod. XXXII, 20)] ;
incrassatum enim erat eor
eorum perfidiae immanitate, ut emolliretur, et fidei
sumeret subtilitatem. Denique illa mulier, quae bene
emoluerit, assumetur; ea autem quae male emoluerit,
derelinquetur.
4.
Emole ergo et tu fidem tuam, ut sis sicut illa
anima quae Christi in se charitatem excitat, quam
mirantur ascendentem virtutes coelorum; quod sine
offensione ascendat, et ex hoc mundo ascendat cum
laetitia et jucunditate: sicut vitis propago, et sicut
fumus se ad superna subrigat, flagrans odorem resurrectionis
piae, et suavitatem fidei, sicut habes
scriptum: Quae est haec, quae ascendit a deserto, sicut
vitis propago fumo incensa, odorificata myrrha et
thure ab omnibus pulveribus unguenti [(Cant. III, 6)]
.

5.
Pulchre subtilitatem ejus expressit pulveris
comparatione et unguenti commemoratione; quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.