PL 16, col. 1222

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

in diem alterum non servabatur; eo quod
inventa sapientiae in tempore sint gratiora, nec tam
miranda quae spatio temporis reperiuntur, quam illa
quae praesentis funduntur ingenii vivacitate: sive quia
futura revelantur mysteria, eo quod servatum manna
usque ad solis exortum, esui jam esse non posset,
id est, usque ad Christi adventum habere gratiam:
oriente autem justitiae Sole, et splendidioribus Christi
corporis et sanguinis sacramentis refulgentibus, cessarent
inferiora, perfecta illa sumenda populo forent.
Vale, et nos dilige, quia nos quoque te diligimus.
EPISTOLA LXV.
SIMPLICIANUM cur hostiarum sanguis partim super altare,
partim in crateras infunderetur, scire cupientem
Ambrosius honorifice allocutus, per cruoris partem

qua perfundebatur altare mysteriorum cognitionem:
per eam vero, quae in crateras immittebatur,
morum scientiam significari docet. Subdit insuper
adventum Christi, qui utraque disciplina nos erudivit,
quique proprio sanguine omnes redemit, in eodem
sacrificio figuratum.
AMBROSIUS SIMPLICIANO salutem.
1.
Motum te, cum legeres, significasti mihi, quid
sibi velit, quod Moyses 1052 post oblatum sacrificium,
et immolatas Domino salutares hostias, dimidiam
partem sanguinis in crateras miserit, dimidiam
autem ad altare effuderit [(Exod. XXIV, 6)] . Sed
quid est, quod ipse dubites, et a nobis requiras;
cum fidei et acquirendae cognitionis divinae gratia totum
orbem peragraveris, et quotidianae lectioni nocturnis

ac diurnis vicibus omne vitae hujus tempus
deputaveris, acri praesertim ingenio etiam intelligibilia
complectens, ut pote qui etiam philosophiae
libros, quam a vero sint devii demonstrare soleas
et plerosque tam inanes esse, ut prius scribentium
in suis scriptis sermo, quam vita eorum defecerit.
2.
Tamen quia collatio sermonis, ut pecuniae,
magno est usui, atque ea maximus in commune emolumentum
negotiationis profectus paratur, quam mirabilis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.