PL 16, col. 1232
Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
indulgentiae, sit illis coelum aereum, concreto
aere, et solidato in metalli rigorem, sit illis terra
ferrea, partus suos nesciens, ut quod plerumque
inopia habeat, discordias serens. Rapto enim utuntur,
qui victu indigent; ut alienis dispendiis famem suam
ablevent.
4.
Jam si et offensa inhabitantium hujusmodi sit,
ut divina commotione iis inferantur praelia, vere
terra est ferrea, telorum segetibus inhorrens, et
suis nuda fructibus, fecunda ad poenam, sterilis ad
alimoniam. Ubi autem abundantia? Ecce ego pluo
vobis panes, dicit Dominus [(Exod. XVI, 4)]
. Vale, et
nos dilige; quia nos te diligimus.
1061 EPISTOLA LXIX.
Roganti quare Lex viros veste muliebri, ac mulieres
virili uti prohibeat; respondet a natura id abhorrere,
ut ex brutis ipsis intelligitur; feminas tamen virorum,
quam viros feminarum cultum sumere tolerabilius:
at legem potius esse de moribus, quam de vestibus.
Post quae in eos, qui capillos crisparent, invehitur.
AMBROSIUS IRENAEO, salutem.
1.
Pertulisti ad me quasi filius quaesivisse aliquos
de te, quid sibi velit quod tam severe Lex immundos
eos dixerit, qui alieni sexus uterentur vestibus,
vel viros scilicet vel mulieres; sic enim scriptum
est: Non erit res viri super mulierem, neque inductur
vir stolam muliebrem; quia immundus est Domino
omnis, qui fecerit haec [(Deut. XXII, 5)]
.
2.
Et si vere discutias, incongruum est, quod ipsa
etiam abhorret natura. Cur enim homo non vis videri
esse, quod natus es? cur alienam tibi assumis speciem?
cur mentiris feminam: vel tu, femina, virum?
Suis unumquemque sexum induit natura indumentis.
Denique diversus usus, diversus color, motus,
incessus, diversae vires, diversa vox est in viro et
femina.
3.
Sed etiam in reliqui generis animantibus alia
species leonis, alia leaenae, alia vis, alius sonus:
alia tauri, alia vitulae. In cervis quoque quantum distat
sexus, tantum discrepat species; ut eos etiam
eminus possis discernere. In avibus vero etiam propius
ad vestitum est inter eos et homines comparatio;
in illis enim sexum naturalia ipsa indumenta
discernunt. Pavi mares speciosi, feminae non item
pennarum vario pinguntur decore. Fasianis quoque
diversus color, qui distinguat sexus discretionem.
Quid in pullis? Quam canora vox galli, nocturnis