PL 16, col. 1233

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

vicibus solemne munus ad excitandum et canendum
ministrans? Numquid illa mutant speciem suam?
Cur nos mutare desideramus?
4.
Et quidem Graeco more influxit ut feminae virilibus
quasi succinctioribus tunicis utantur. Esto
tamen ut illae imitari videantur melioris sexus naturam,
quid viri inferioris sexus mentiri speciem volunt?
Mendacium et in verbo turpe est, nedum in
habitu. Denique in templis, ubi mendacium fidei, ibi
mendacium naturae. Illic assumere viros muliebrem
vestem, gestumque femineum, sacrum putatur. Unde
Lex dicit quia immundus est Domino omnis vir qui
stolam muliebrem induerit.
5.
Arbitror autem quod non tam de veste, quam
de moribus dixerit, vel de usibus nostris atque actibus,

quo alius virum, alius feminam deceat actus.
Unde et Apostolus ait, quasi interpres Legis: Mulieres
vestrae in Ecclesia taceant 1062. Non enim
permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut Lex dicit.
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent [(I Cor. XIV, 35, 36)]
.
Et ad Timotheum: Mulier
in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem
mulieri non permitto, neque dominari in virum [(I Tim. II, 11, 12)]
.
6.
Quam deforme autem virum facere opera muliebria?
Ergo et pariant, ergo parturiant, qui crispant
comam sicut feminae. Et tamen illae velantur,
isti belligerantur. Verum habeant excusationem, qui
patrios usus sequuntur, sed tamen barbaros, ut Persae,
ut Gothi, ut Armenii: major quidem est natura, quam

patria.
7.
Quid de aliis dicemus, qui hoc ad luxuriam derivandum
putant: ut calamistratos et torquatos habeant
in ministerio, ipsi promissa barba, illos remissa
coma? Merito illic non servatur castimonia, ubi non
tenetur sexus distinctio; in quo evidentia naturae
magisteria sunt, dicente Apostolo: Decet mulierem
non velatam orare Deum? Nec ipsa natura docet vos
quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi:
mulier vero si capillos habeat, gloria est illi; quoniam
quidem capilli pro velamine ei dati sunt [(I Cor. XI,
13-15)]
. Haec sunt quae referas requirentibus. Vale,
et nos ut filius dilige; quia nos te ut parentes diligimus.
EPISTOLA LXX.
Quemadmodum fortis animae est in bono stare, ita debilis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.