PL 16, col. 1257

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

[(Deut. XXV, 4)] ;
qui habet scripturarum cornua divinarum.
Pullum autem asinae Dominus in Evangelio
in figura populi gentilis ascendit [(Luc. XIX, 33)] .
10.
Puto autem quoniam dives est verbum Dei,
quod etiam illud intelligere debeamus, quia bos
habet cornua plena terroris, taurus ferociam habet,
asinus mansuetudinem: quod bene ad praesentia
derivatur, quia beatus qui et severitatem et mansuetudinem
tenet; ut altero disciplina servetur, altero
innocentia non opprimatur: nimia enim severitas
extorquet plerumque terrore mendacium. Deus diligi
maluit, quam timeri: Dominus autem charitatem
exigit, servus timorem; cum perpetuus in homine
terror esse non possit; quia scriptum est, sicut hodie
lectum est: Ecce in timore vestro ipsi timebunt, quos
timebatis. Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXV.

Proposita eruendi Paulini sensus difficultate, subjungit
textum ejusdem Apostoli, haeredem nullum fieri, nisi
per fidem, affirmantis. Deinde Judaeos haereditatem
propter vetus Testamentum sibi debitam contendentes
refellit, cujusmodi haeredes habendi sint, patefaciens.
AMBROSIUS CLEMENTIANO.
1.
Etsi sciam quod nihil difficilius sit, quam de
Apostoli lectione disserere; cum ipse Origenes longe
minor sit in novo, quam in veteri Testamento: tamen
quoniam superiori epistola visus tibi sum, cur pedagogus
Lex diceretur, non absurde explicavisse;
hodierno quoque sermone vim ipsam Apostolicae
disputationis meditabor aperire.

2.
Superiora enim lectionis ejus hoc habent, eo
quod ex operibus Legis nemo justificetur, sed ex fide; Quoniam qui ex operibus Legis sunt, sub maledicto
sunt . . . . . Christus
autem redemit nos de maledicto
Legis, factus pro nobis maledictum [(Galat. III, 10, 13)]
.
Non ex Lege igitur haereditas data est, sed ex repromissione. Etenim Abrahae dictae sunt repromissiones,
et semini ejus . . . . . quod est Christus
[(Ibid., 16)]
. Lex
itaque praevaricationum gratia posita est, donec veniret
semen, cui repromissum est [(Ibid., 19)]
; et ideo conclusa
sunt 1084 omnia sub peccato, ut repromissio
ex fide Jesu Christi daretur credentibus . . . . . Postquam
autem venit fides, jam non sub Lege [(Ibid., 25)]
, hoc
est, sub paedagogo sumus; et quia sumus filii Dei,
et omnes sumus in Christo Jesu. Si autem omnes
sumus in Christo Jesu, ergo Abrahae semen sumus,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.