PL 16, col. 1258
Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
secundum promissionem haeredes. Haec est Apostolicae
conclusio sententiae.
3.
Sed occurrit adhuc ei, qui poterat etiam Judaeus
dicere: Et ego haeres sum: quoniam sub Lege sum:
Lex autem vetus dicitur Testamentum: ubi autem
testamentum, ibi haereditas. Et licet ad Hebraeos ipse
dixerit [(Hebr. IX, 17)] , quia testamentum non valet,
nisi mors intercedat testatoris, id est, quoniam testamentum
non valet quamdiu vivit testator, sed ejus
morte firmatur; tamen quia in Hieremia Dominus
locutus est de Judaeis, et ait: Facta est haereditas mihi
sicut leo [(Jerem. XII, 8)]
; haeredes eos negare noluit.
Sed sunt haeredes sine re, sunt et cum re: et dicuntur
haeredes testatore vivente, qui scripti sunt, sed sine re.
4.
Sunt etiam haeredes parvuli, qui nihil differunt
a servulo, quoniam sub curatoribus sunt et actoribus: Ita,
inquit, et nos eramus Judaei sub elementis
mundi hujus servientes. Postquam vero venit plenitudo
temporis, et Christus advenit [(Galat. IV, 3)]
; jam non
sumus servi, sed liberi, si credamus in Christum.
Ergo dedit illis speciem haereditatis, possessionem
negavit. Habent nomen haeredis, usum non habent;
quia sicut parvuli haeredes nomen nudum haereditatis,
non auctoritatem usurpant, jubendi jus et utendi
non habent; quia plenitudinem suae aetatis exspectant,
ut a curatoribus liberentur.
5.
Sicut ergo parvuli, ita et Judaei sub paedagogo
sunt. Lex paedagogus est: paedagogus ad magistrum
ducit; magister noster solus est Christus: Nolite dicere vobis dominum et magistrum; quia dominus
et magister vester unus est Christus
[(Matth.
XXIII, 10)]
. Paedagogus timetur, magister viam salutis
ostendit. Timor ergo ad libertatem perducit,
libertas ad fidem, fides ad charitatem: charitas acquirit
adoptionem, adoptio haereditatem. Ergo ubi
fides, ibi libertas; servus enim sub metu, liber ex
fide. Ille sub littera, iste sub gratia: ille in servitute,
iste in spiritu. Ubi autem spiritus Domini, ibi libertas [(II Cor. III, 17)]
.
Si igitur ubi fides, ibi libertas; ubi
libertas, ibi gratia; ubi gratia, ibi haereditas: Judaeus
autem littera non spiritu in servitute est; qui non
habet fidem, non habet spiritus libertatem. Ubi autem
nulla libertas, nulla gratia; ubi nulla gratia,
nulla adoptio; ubi nulla adoptio, nulla successio.
6.
Tamquam clausis ergo tabulis, cernit 1085
haereditatem, non possidet, auctoritatem non habet