PL 16, col. 1259
Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
lectionis. Nam quomodo dicit: Pater noster [(Matth.
VI, 9)]
, qui verum Dei Filium negat, per quem adoptivus
acquiritur? Quomodo testamentum nuncupat,
qui mortem testatoris negat? Quomodo libertatem
usurpat, qui negat sanguinem, quo redemptus est?
Hic enim est nostrae pretium libertatis, sicut Petrus
dicit: Sanguine pretioso redempti estis [(I Pet. I, 19)]
,
non agni utique, sed ejus qui mansuetudine et humilitate,
tamquam agnus advenit, et totum mundum una
sui corporis hostia liberavit, sicut ipse ait: Sicut
agnus ductus sum ad immolandum [(Esai. LIII, 7)]
.
Unde et Joannes ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit
peccatum mundi [(Joan. I, 29)]
.
7.
Ergo Judaeus haeres in littera, non spiritu [(Galat. IV, 2)] ,
tamquam parvulus est sub curatoribus
et actoribus: christianus autem, qui plenitudinem
temporis agnovit, qua Christus advenit factus ex
muliere, factus sub Lege; ut omnes qui sub Lege
erant, redimeret: christianus, inquam, per unitatem
fidei, et agnitionem Filii Dei in virum perfectum, in
mensuram aetatis exsurgit plenitudinis Christi [(Ephes.
IV, 13)] . Vale, fili, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA LXXVI.
Rogatus ab IRENAEO AMBROSIUS epistolae ad Ephesios
summam exhibet. Scribit igitur illic nobis proponi
coelestem haereditatem, et solii coelestis consortium cum
Christo, per quem in libertatem sumus asserti: finem
vero fidei charitatem, qua Christo connectimur, ostendi:
nullam aliam epistolam pluribus refertam esse benedictionibus,
quas singulatim breviterque prosequitur.
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
1.
Poposcisti ut summam epistolae quae ad Ephesios
scripta est, inculcaremus tibi, quae obscurior
videtur, nisi ejus distinctiones colligas, quibus persuadendum
putavit Apostolus de Dei regno nobis non
desperandum [(Ephes. I, 5 et seq.)] .
2.
Proposuit itaque primum, quod bonis maximum
solet esse ad studia virtutis incitamentum,
praemiorum spem, et promissorum coelestium haereditatem,
quae in passione Christi et resurrectione
appropinquaverint.
3.
Deinde subjecit non solum in paradisum reditum
nobis reformatum esse per Christum: sed etiam
coelestis solii honorem per consortium Christi corporis
carni huic esse impertitum; ut de ascendendi
possibilitate jam non dubites, qui consortia tua in
carne Christi regno coelesti adhaerere cognoscas, per
sanguinem ejus reconciliationem factam omnium,