PL 16, col. 1349
De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Decease of His Brother Satyrus 2.115 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.116 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.114
potestatis humanis viribus metiamur; ut
quaeramus quomodo quis resurgat, aut quali corpore
veniat, aut quemadmodum soluta coeant, lapsa reparentur;
haec enim arbitrio Dei simul ut statuuntur,
implentur. Nec sensibilis tubarum exspectatur auditus,
sed invisibilis potentia magnificentiae coelestis
operatur; Deo enim velle pro facto est: nec resurrectionis
requirendus nisus, sed fructus nobis est
expetendus. Quae proclivius celebrabitur, si exinaniti
vitiis plenitudinem spiritalis mysterii consequamur,
gratiamque renovata caro sumat a spiritu, et fulgorem
lucis aeternae anima mutuetur a Christo.
115.
Sed non solum singulorum, verum etiam
universitatis sunt ista mysteria. Adverte enim juxta
typum Legis, ordinem gratiae. Cum tuba prima cecinerit,
orientales congregat, quasi praecipuos et electos:
cum secunda, suppares meritis, qui secundum
libanum siti, dereliquerint ludibria nationum: cum
tertia, eos qui tamquam in mari exagitati istius freto
mundi, saeculi hujus fluctibus vacillaverint: cum
quarta, illos qui duritiam mentium nequaquam satis
potuerint eloquii spiritalis mollire praecepto; et ideo
secundum boream vocati sunt, boreas enim secundum
Salomonem durus est ventus [(Prov. XXVII, 16)] .
116.
Itaque licet momento resuscitentur omnes,
omnes tamen meritorum ordine suscitantur. Et ideo
primi resurgunt, qui maturo devotionis occursu, et
quodam antelucano fidei exortu prodeuntes, solis
aeterni radios receperunt. Quod vel de patriarchis
juxta veteris seriem Testamenti, vel de apostolis
juxta Evangelium jure memoraverim. Secundi autem,
qui ritum gentium relinquentes, ab errore sacrilego
transierunt in Ecclesiae disciplinam. Et ideo
illi primi ex patribus, isti secundi ex gentibus; ab
illis enim lux fidei coepit, in istis usque ad mundi
occasum suscepta duravit. Tertii suscitantur, et
quarti, qui ab austro, et qui ab aquilone sunt. His
quatuor terra distinguitur, his quatuor annus includitur,
his quatuor mundus 1166 impletur, his quatuor
Ecclesia congregatur. Omnes enim qui sacrosanctae
Ecclesiae copulati, divini nominis appellatione
censentur, praerogativam resurrectionis et delectationis
aeternae gratiam consequentur; quoniam venient
ab Oriente et Occidente, ab Aquilone et Austro, et recumbent
in regno Dei [(Luc. XIII, 29)]
.
117.
Non enim exigua mundum suum Christus
luce complectitur; quandoquidem a summo coelo
egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus:
nec est qui se abscondat a calore ejus [(Psal. XVIII, 7)]
.
Omnes enim benignus illustrat, nec refutare levem,