PL 16, col. 1348
De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Decease of His Brother Satyrus 2.111 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.112 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.113
15). Ipse faciat sibi rationabiles tubas duas ductiles
argento probato [(Num. X, 1)] , hoc est, pretioso verbo
compositas et ornatas; quibus non raucum increpans,
terribili sonitu murmur interstrepat, sed sublimes
gratiae Deo continua jubilatione fundantur.
Talium enim tubarum sonitu mortui suscitantur, non
crepitu utique aeris, sed verbo veritatis animati. Et
fortasse duae istae tubae sunt, per quas divino spiritu
Paulus increpuit dicens: Orabo spiritu, orabo et
mente: psallam spiritu, psallam et mente [(I Cor. XIV,
15)]
; alterum enim sine altero nequaquam videtur
evocationem habere perfectam.
111.
Nec tamen omnium est utraque canere tuba,
nec est omnium universam colligere synagogam:
sed solis sacerdotibus, et ministris Dei canentibus
ista praerogativa defertur [(Num. X, 2 et seq.)] ; ut
quicumque audierit, secutus eo fuerit, ubi est Dei
gloria, et ad tabernaculum testimonii praematura intentione
convenerit: et opera possit spectare divina,
et legitimum illud aeternumque domicilium in suae
posteritatis seriem promereri. Tunc enim bellum
conficitur, hostis fugatur; quando Spiritus gratia
concinit, et mentis industria.
112.
Sunt et illae salutares tubae, si corde credas,
et ore confitearis: Corde enim creditur ad justitiam
ore autem confessio fit ad salutem [(Rom. X, 10)]
. Hac
igitur gemina tuba ad illam sanctam terram, resurrectionis
scilicet gratiam, pervenitur; et ideo semper
tibi concinant, ut semper audias Dei vocem:
semper te angelorum prophetarumque oracula excitent
atque commoveant, ut ad superiora festines.
113.
Hanc intentionem David versabat in pectore,
cum dicebat: Quoniam transibo in locum tabernaculi
admirabilis, usque ad domum Dei; in voce exsultationis
et confessionis, sonus epulantis [(Psal. XLI, 5)]
.
Non enim soli hostes harum tubarum 1165 sonitu
vincuntur: sed et delectationes, et dies festi, et
neomeniae sine his esse non possunt. Nemo enim
potest nisi divini hauriat promissa sermonis, et resultantibus
credat oraculis, exsultare laetitia, dies
festos aut neomenias agere, quibus se corporali gratia,
et saeculari occupatione vacuatum, Christi repleri
luce desideret. Sacrificia quoque ipsa Deo probata
esse non possunt, nisi confessio vocis aspiret, quae
sacerdotali oblatione ad obsecrandam Dei gratiam
populos excitare consuevit.
114.
Itaque simus praedicatores Domini, et laudemus
eum in voce tubae [(Psal. CL, 3)] , non exigua de
virtute ejus et vilia sentientes, sed ea quae possint
aurem mentis implere, et intimae conscientiae penetrare
secretum; ut ea quae corpori conveniunt, divinitati
non putemus aptanda: nec divinae magnitudinem