PL 16, col. 1347

De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: On the Decease of His Brother Satyrus 2.109 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.108 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.110

[(Coloss. II, 16)] .
Corpus itaque Christi requiramus,
quod vobis quasi novissima tuba vox de coelo paterna
monstravit, tunc cum dicebant Judaei, quia tonitruum
factum est illi [(Joan. XII, 28)] : corpus Christi
quod iterum tuba nobis novissima revelabit; quoniam ipse Dominus in jussu archangeli, et in tuba Dei descendet
de coelo: et mortui qui in Christo sunt, resurgent [(I Thess. IV, 15)]
;
ubi enim corpus, illic et aquilae [(Luc. XVII, 37)]
:
ubi Christi corpus, ibi veritas.
108.
Septima igitur tuba hebdomadis requiem videtur
significare, quae non solum in diebus et annis
et periodis aestimatur (unde et jubilaeus sacratus est
numerus), sed etiam annum septuagesimum comprehendit,
quando in Hierusalem regressus est populus,
qui septuaginta annis in captivitate duravit. In centesimis

quoque et in millesimis sacri observatio numeri
minime praeteritur; neque enim otiose Deus
dixit: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non
curvaverunt genua ante Baal [(III Reg. XIX, 18)]
. Ergo
umbra futurae quietis in diebus, mensibus, annis,
mundi ipsius tempore figuratur; et ideo per Moysen
mandatur filiis Israel, ut septimo mense, una mensis,
singulis fiat requies in memoriale tubarum: nec servile
aliquod opus, sed Deo sacrificium offeratur; eo quod
in ipso fine hebdomadis, quasi mundi sabbato, spiritalia
a nobis non carnalia opera flagitantur. Quod
enim carnale, servile; quia animo caro servit:
liberum vero innocentia facit, culpa vernaculum.
109.
Oportuit igitur per speculum et in aenigmate
fieri spiritalia: Nunc enim per speculum videmus,

tunc autem facie ad faciem [(I Cor. XIII, 12)]
. Nunc secundum
carnem militamus, tunc spiritu videbimus
divina mysteria. Et ideo verae legis character 1164
in nostris moribus exprimatur, qui in Dei ambulamos
imagine; quoniam jam legis umbra transivit:
umbra Judaeis carnalibus, imago nobis, veritas resurrecturis.
Tria enim haec secundum Legem esse
cognovimus, umbram, imaginem, veritatem: umbram
in Lege, imaginem in Evangilio, veritatem in judicio.
Sed Christi omnia, et in Christo omnia, quem
nunc secundum veritatem videre non possumus: sed
videmus quasi in quadam imagine futurorum, quorum
umbram in Lege perspeximus. Ergo Christus
non umbra, sed imago Dei: non vacua imago,
sed veritas. Et ideo per Moysen Lex; quia umbra

per hominem, figura per Legem, per Jesum veritas [(Joan. I, 17)] .
Neque enim veritas aliunde, nisi ex veritate
procederet.
110.
Si quis ergo hanc imaginem Dei videre desiderat,
debet diligere Deum ut diligatur a Deo: et sit
jam non servus, sed amicus, qui mandata Dei fecerit;
ut possit introire in nubem, ubi est Deus (Exod. XXIV,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.