PL 16, col. 1346

De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: On the Decease of His Brother Satyrus 2.107 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.108 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.1

superiorum esse umbram celebritatum, coelestiumque
festorum. Hic enim umbra, illic veritas. Per umbram
ad veritatem pervenire nitamur. Cujus figura
etiam alibi expressa est hoc modo; habes enim quia
locutus est Dominus ad Moysen: Loquere filiis Israel,
dicens: Mense septimo, una mensis, erit vobis
requies in memoriale tubarum, vocata sancta erit vobis.
Omne opus servile non facietis, et accendetis holocaustum
Domino [(Levit. XXIII, 24)]
. In Numeris autem: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Fac
tibi duas tubas ductiles, argenteas facies eas, et erunt
tibi ad evocandam synagogam, et promovenda castra:
et tuba canes in illis, et colligetur omnis turba ad ostium
tabernaculi testimonii. Si autem in una tuba cecineris,
ad te venient omnes principes et duces Israel, et
tuba canetis significationem primam, et promovebunt

castra, et constituentur ad Orientem. Et tuba canetis
significationem secundam, et promovebunt castra, et
constituentur
ad Libanum. 1163 Et tuba canetis
significationem tertiam, et promovebunt castra, quae
constituentur ad Boream. Et tuba canetis significationem
quartam, et promovebunt castra, quae constituentur
ad Aquilonem. Significationem tuba canent in
promotu eorum. Et cum congregabitis synagogam, tuba
canite, et non significationem. Et filii Aaron sacerdotes
tubis canent, et erit vobis legitimum aeternum in
progenies vestras. Si autem exieritis in bellum in terram
vestram ad adversarios, qui resistunt vobis, significabitis
tubis, et reminiscemini coram Domino, et liberationem
habebitis a mortuis vestris. Et in diebus laetitiae

vestrae, et in diebus festis vestris, et in neomeniis
vestris concinite tubis, et in holocaustis et sacrificiis salutaribus
vestris, et erit vobis in commemoratione vestra
coram Domino, ait Dominus [(Num. X, 1 et seq.)]
.
108.
Quid igitur, dies festos in potu et in epulis
aestimabimus? Sed nemo nos in manducando dijudicet;
novimus enim quia Lex spiritalis est [(Rom. VII,
14)] : Nemo ergo nos judicet in escis aliquibus aut in
potu, aut in parte diei festi, aut neomeniis, aut sabbato;
quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.