PL 16, col. 1345

De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: On the Decease of His Brother Satyrus 2.105 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.106 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.104

omnia in momento facit, et in novissima tuba mortuos
suscitat [(I Cor. XV, 52)] ? Non quia aut prima, aut
secunda non possit, aut tertia: sed ordo servatur,
non quo difficultas sero vincenda, sed legitimus
numerus explicandus sit.
105.
Tempus autem, arbitror, de tubarum 1162
specie dicere, quoniam sermo propinquat ad finem;
ut nostri quoque consummandi eloquii tuba sit signum.
Septem tubas legimus in Apocalypsi Joannis,
quas septem sumpsere angeli [(Apoc. VIII, 2)] . Ubi
habes quoniam septimus angelus tuba cecinit, et
facta est vox magna de coelo dicens: Factum est regnum
hujus mundi Dei nostri, et Christi ejus, et regnabit
in saecula saeculorum [(Apoc. XI, 15)]
. Tuba quidem
et pro voce accipitur, quia habes: Quoniam
ecce ostium apertum in coelo, et vox prima, quam audivi,

sicut tubam loquentem mecum et dicentem: Ascende
huc, et ostendam tibi quae oportet fieri [(Apoc.
IV, 1)]
. Legimus etiam: Canite initio mensis tuba [(Psal. LXXX, 4)]
;
sed etiam alibi: Laudate eum in
sono tubae [(Psal. CL, 3)]
.
106.
Ergo quid sibi velit tubarum significatio,
omni virtute debemus advertere; ne quasi fabulam
aniliter accipientes periclitemur, si indigna dogmate
spiritali, nec convenientia Scripturarum eminentiae
sentiamus. Nam cum legerimus bellum nobis esse
non adversus carnem et sanguinem, sed adversus
spiritalia nequitiae, quae sunt in coelestibus [(Ephes.
VI, 12)] ; non carnalia utique arma, sed fortia Deo
aestimare debemus [(II Cor. X, 4)] . Non enim satis est

tubam te videre, nec sonum ejus audire, nisi proprietatem
sonitus intelligas. Etenim si incertam vocem
det tuba, quomodo quis parabit se ad bellum? Unde
oportet vocis tubae nos scire virtutem, ne videamur
barbari, cum tubas hujusmodi aut audimus, aut
loquimur. Et ideo cum loquimur, oremus ut eas nobis
Spiritus sanctus interpretetur.
107.
Requiramus igitur in Scripturis veteribus
quid de tubarum genere legerimus, consentientes
eas solemnitates, quae Judaeis Lege praescriptae sunt,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.