PL 16, col. 1351
De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Decease of His Brother Satyrus 2.124 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.123 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.125
taedio, fastidio voluptatum. Nonne si Deus ista perpetuare
velit, illa deligeres? Nam si per se ipsa vita
fugienda est, ut sit molestiarum fuga, requies aerumnarum;
quanto magis ea requies est expetenda, cui
futurae resurrectionis voluptas perpetua succedet;
ubi nulla criminum series, nulla illecebra delictorum?
124.
Quis in dolore tam patiens, qui non mortem
oret? quis in infirmitate tam constans, ut non optet
mori se potius, quam debilem vivere? quis in moerore
tam fortis, ut non desideret eo se vel moriendo
defungi? Quod si ipsi nobis dum vivimus, displicemus,
cum vivendo finem praestitum esse noverimus;
quanto amplius vitae nos taederet istius, si sine fine
futuros nobis labores hujus corporis cerneremus?
Quis est igitur qui se velit mortis exsortem? Aut
quid gravius immortalitate miserabili? Si in hac vita,
inquit, in Christo tantum sperantes sumus, miserabiliores
sumus omnibus hominibus [(I Cor. XV, 19)]
; non
quod in Christo sperare sit miserum, sed quia Christus
sperantibus in se vitam alteram praeparaverit.
Haec enim peccato obnoxia est, illa praemio reservata.
124.
Ipsos cursus breves nostrarum aetatum quantum
videmus nobis afferre fastidium? Puer adolescentiam
desiderat, adolescens annos sibi majoris
metitur aetatis, juvenis beneficio aevi florentis ingratus,
senilem honorificentiam concupiscit. Ita omnibus
ex natura venit velle mutari; quia ejus nos
quod sumus, poenitet. Denique etiam ipsa post usum
vota fastidio sunt: et quae mereri optavimus, cum
meruerimus, abdicamus.
125.
Unde non immerito etiam sancti viri prolongatum
incolatum suum saepe doluerunt [(Psal.
CXIX, 5)] : doluit David, doluit Jeremias [(Jerem. XX,
17)] , doluit Elias [(III Reg. XIX, 4)] . Si sapientibus
creditur, et hi in quibus divinus Spiritus loquebatur,
ad meliora properabant: si reliquorum judicia
sciscitamur, ut cognoscamus omnes in unam convenire
sententiam; quanti mortem moerori, quanti
mortem formidini praetulerunt? judicantes videlicet
graviorem metum mortis esse, quam mortem. Adeo
suis malis mors non timetur, sed vitae miseriis antefertur!