PL 16, col. 1352
De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Decease of His Brother Satyrus 2.126 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.127 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.125
cum expetitur morientis exitus, et evitatur
formido viventis.
126.
Sed esto, huic vitae resurrectio praeferatur. 1168
Quid, philosophi ipsi genus post mortem
aliquod repererunt, quo nos uti magis, quam resurgere
delectabit? Et illi quidem qui dicunt animas
immortales esse, non satis mulcere me possunt,
cum pro parte me redimunt. Nam quae potest esse
gratia, ubi non totus evasi? quae vita, si in me opus
Dei occidat? quae justitia, si naturae finis mors sit,
erranti justove communis? quae veritas, ut quia
ipsa se moveat, et semper moveatur anima, immortalis
esse credatur? Quod nobis in corpore commune
cum bestiis, ante corpus quid geratur incertum;
nec ex contrariis colligatur veritas, sed destruatur.
127.
An vero illorum sententia placet, qui nostras
animas, ubi ex hoc corpore emigraverint, in corpora
ferarum, variorumque animantium transire
commemorant? At certe haec circeis medicamentorum
illecebris composita esse ludibria poetarum ipsi
philosophi disserere solent: nec tam illos qui perpessi
ista simulentur, quam sensus eorum qui ista
confinxerint, velut circeo poculo ferunt in varia
bestiarum monstra conversos. Quid enim tam simile
prodigii, quam homines credere in habitum
ferarum potuisse mutari? Quanto majoris est prodigii
gubernatricem hominis animam, adversam
humano generi bestiarum suscipere naturam, capacemque
rationis ad irrationabile animal posse transire,
quam corporis effigies esse mutatas? Vos ipsi
haec destruitis, qui docetis. Nam magicis incantata
carminibus portentosae hujus conversionis genera
tradidistis.
128.
Ludunt haec poetae, reprehendunt philosophi:
et quae putant ficta de viventibus, haec arbitrantur
vera de mortuis. Illi autem qui ista finxerunt,
non suam probare fabulam, sed philosophorum errores
irridere voluerunt: qui putant quod illa anima
quae miti humilique proposito iracundiam vincere,
patientiam assumere, cruore abstinere consueverat,
eadem frementi motu leonis incensa, irae impatiens,
effrena rabie, sitire sanguinem, caedemque possit