PL 16, col. 1353
De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: On the Decease of His Brother Satyrus 2.129 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.130 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.131
expetere: et illa quae populorum fremitus varios
regali quodam consilio temperabat, et rationabili
voce mulcebat; eadem se inter devia atque deserta
ritu luporum patiatur ululare: aut quae injusto sub
onere gemeus, dures aratri labores questu miserabili
mugiebat; eadem postea in figuram hominis
commutata, levi cornua quaerat in fronte: vel illa
quam praepetes prius pennae usque ad alta coeli per
sublime aeris alarum remigiis evehebant; eadem 1169
postea volatus jam non suos requirat, et
se humani doleat corporis gravitate pigrescere.
129.
Hinc fortasse et illum Icarum perdidistis,
quod persuasionibus vestris inductus adolescens,
prius avem se fuisse fortasse crediderat. Hinc etiam
senes plerique decepti sunt, ut gravi immorerentur
dolori, cygneis male creduli fabulis, dum putant
modulis se mulcendo flebilibus albentem molli pluma
mutare canitiem.
130.
Haec quam incredibilia! quam deformia!
Quanto illud est convenientius, ut credas secundum
naturam, credas secundum usum fructuum caeterorum,
credas secundum gestorum exempla, oracula
prophetarum, Christi coeleste promissum. Quid vero
praestantius, quam ut opus Dei judices non perire,
et secundum imaginem et similitudinem Dei factos
transferri non posse in effigies bestiarum; cum utique
ad similitudinem Dei non corporis sit imago, sed
spiritus? Nam quemadmodum homo, cui subjecta
sunt animantium genera caeterorum, in subjectum
sibi animal meliore sui parte demigret? Non patitur
hoc natura, et si pateretur natura, non pateretur
gratia.
131.
Sed videro quid vos de vobis, gentes, opinionis
habeatis; neque enim mirum debet videri,
quod creditis vos in bestias posse mutari, qui bestias
adoratis. Ego tamen malim de vestro merito melius
judicetis; ut non inter coetus ferarum, sed inter angelorum
consortia vos credatis futuros.
132.
Habet animus ex hoc jam vitae anfractu, et