PL 16, col. 1354

De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: On the Decease of His Brother Satyrus 2.133 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.134 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.135

terreni corporis colluvione discedere, et ad illa concilia
superna contendere, etsi sanctorum sit pervenire,
laudem dicere Deo (quam 1170 citharizantes
illos [(Apoc. XIV, 2)] dicere prophetica lectione [(Apoc.
XV, 3, 4)] comperimus: Quia magna mirabilia opera
tua, Domine Deus omnipotens: justae et verae viae
tuae, Rex gentium! Quis non timebit et magnificabit
nomen tuum; quia solus sanctus es, quia omnes gentes
venient et adorabunt ante te; videre quoque tuas,
Jesu, nuptias, in quibus de terrenis ad coelestia,
concinentibus omnium gaudiis sponsa deducitur; ad
te enim omnis caro veniet [(Psal. LXIV, 3)]
, jam non
saeculo obnoxia, sed spiritui copulata: videre thalamos
ornatos byssino, rosis, liliis, et coronis. Cujus
enim alterius sic ornantur nuptiae? Ornantur

enim confessorum livore, martyrum sanguine, lillis
virginum, coronis etiam sacerdotum?
133.
Hoc sibi prae caeteris David sanctus optavit,
ut haec spectaret et cerneret. Denique ait: Unam
petivi a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo
Domini omnes dies vitae meae, et videam voluptatem
Domini [(Ps. XXVI, 4, 5)]
.
134.
Juvat hoc credere, sperare delectat: certe
non credidisse poena est, sperasse gratia. Quod si
in hoc erro, quia angelis me post mortem sociari
malo, quam bestiis; libenter in hoc erro, neque
umquam hac me opinione, dum vivo, fraudari patiar.
135.
Quid enim mihi superest solatii, quam quod
me citius ad te, frater, spero venturum, nec digressus

tui inter nos longa divortia fore; tuisque intercessionibus
mihi hoc posse conferri, ut citius desiderantem
tui advoces. Quis enim est, qui non sibi
debeat istud optare prae caeteris; ut corruptibile hoc
induat incorruptelam, et mortale hoc induat immortalitatem [(I Cor. XV, 53)]
?
ut qui nunc morti corporis
fragilitate succumbimus, supra naturam siti, mortem
jam timere nequeamus.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.