PL 16, col. 1370
De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
tentationem, hoc est, ne incidamus in peccatum.
Haec est enim tentatio christiani, si in suae animae
periculum prolabatur: mortem autem timere non
est perfectionis.
34.
Rogare autem quis debet et pro inimicis suis,
orare etiam pro persequentibus, sicut Dominus orabat,
dicens: Pater, dimitte illis; non enim sciunt
quid faciunt [(Luc. XXIII, 34)]
. Vide clementiam
magnam. 1184 Illi suum persequebantur auctorem,
ipse adversariis etiam gravia peccata donabat; quin
etiam ignorantiae velamine excusabat admissum,
dicens: Quia nesciunt quid faciunt; nam si scirent,
Dominum non persequerentur suum, in cujus potestate
ac jure salutem esse suam arbitrarentur. Et
quia non sola Christi persecutores ejus erant morte
contenti, addebant maledicta atque convicia, ut ait
ipse: Maledicent ipsi, et tu benedices [(Psal. CVIII, 28)]
.
Docuit nos quod timere maledicta persequentium
minime debeamus, cum habeamus benedictionis
auctorem: nec movere nos convicia debeant, ubi
praesul est, qui possit auferre maledicta.
35.
Quid illud quod mori non timuit? Immo pro
omnibus se obtulit dicens quod frustra innoxii in
invidiam vocarentur, quod frustra propter se alii
periclitarentur: sibique potius mortem optabat, ne
ipse aliis causa mortis esset. Hoc est illud Evangelicum
Domini in ipsa sui captione dicentis: Si me
quaeritis, sinite hos abire [(Joan. XVIII, 8)]
. Occidit itaque
pro omnibus quos diligebat, pro quo amici sui parum
putabant, si omnes perirent.
36.
Advertimus quem circa amicos suos habuerit
animum, quem erga germanas suas habuerit affectum
consideremus. In ipsis requiescebat, in ipsis se
consolabatur, in ipsis relaxabat animum, et fessa
curis corda mulcebat. Rogabat eas, ut si quo pueritiae
suae lapsu, si sermone aliquo offensae a fratre
viderentur, ignoscerent, veniam sibi a Domino Deo
deprecarentur. Manus, capita sororibus osculabatur,
immemor imperii, memor germanitatis: et quanto
magis aliis potestatis jure praestaret, hoc se magis
humilem sororibus exhibebat. Rogabat ut non meminissent
injuriae, meminissent gratiae.
37.
Acciderat ut quoddam de earum possessione
audiret negotium; tantus enim erat, ut etiam in
causa sororum aequus forte arbiter a provincialibus
aestimaretur: quod etsi circa sanctas necessitudines
suas charitate propenderet, tamen pietatem suam
justitia temperaret. Audivit negotium non de jure,
sed de possessione praedii. Hinc pietas pro sororibus,
inde misericordia pro orphani causa certabat; ut
pro eo apud ipsas interveniret sorores. Remisit ad