PL 16, col. 1371

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

judicem publicum negotium, ne aut jus, aut pietatem
laederet. Privatim tamen, quantum ex proposito
nobilium puellarum advertimus, pium sanctis sororibus
impressit affectum; ut concedendi praedii voluntatem
haberent, indicium darent. Vere dignae
tanto fratre germanae, quae id quod mater sibi
reliquerat, mallent de suo potius jure laxare, quam
fratrem in sua causa verecundiam sustinere.
38.
Haec est vobis, sanctae animae, haereditas pretiosior
fraternae laudis et gloriae, his vos pius frater
nobiliores et ditiores reddidit, qui 1185 caput
vestrum non gemmis onerabat, sed osculis: manus
vestras non tam regalibus ambiebat insignibus, quam
imperatorio ore lambebat. In vestrae fructu praesentiae
omne ponebat solatium, ut nec ipsam nimie

desideraret uxorem. Ideo nuptias differebat, quia
plus eum vestrae gratiae pascebat affectus. Haec vobis
desiderio amplius, quam dolori sint; ut fraterna
gloria plus reficiat mentem, quam dolor torqueat.
Pascunt frequenter et lacrymae, et mentem allevant:
fletus refrigerant pectus, et moestum solantur affectum.
39.
Durum quidem funus videtis; sed stabat et
sancta Maria juxta crucem Filii, et spectabat Virgo
sui unigeniti passionem. Stantem illam lego, flentem
non lego. Unde dixit ei Filius: Mulier, ecce filius
tuus. Et discipulo dixit: Ecce mater tua [(Joan. XIX,
26, 27)]
; haereditatem illis charitatis suae et gratiae
derelinquens. In quo vobis, pia pignora, quoniam
fratrem vestrum servare propter mea peccata non

merui, affectum paternum exhibere desidero. Illum
intueor in vobis, illum teneo, illum puto esse mihi
praesentem; immo utrumque germanum, quos
velut oculos mihi effossos arbitror. Felicius episcopos
persequuntur imperatores, quam diligunt. Quanto
mihi beatius Maximus minabatur? In illius odio laus
erat, in horum amore supplicii feralis haereditas.
Utinam, filii, pro vobis liquisset hunc spiritum
fundere! Compendium doloris inveneram, et gloriosius
mihi fuerat pro tantis obire pignoribus.
40.
Sed ad vestram, sanctae filiae, consolationem
revertar, quamvis rerum gestarum acerbitas vim
omnem consolationis absorbeat. Quae si brevis sit,
nihil affert quo moestum affectum demulceat: sin
prolixior, longiorem affert admonitionem doloris.

Quo enim prolixior fueris, hoc magis in consolando
afficies eum, quem consolari velis, et diutius moerorem
ejus tenebis.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.