PL 16, col. 1372

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

41.
Non igitur velut penicillo quodam sermonis
mei vestras abstergam lacrymas; neque enim id
facere vellem, etiamsi possem: est enim piis affectibus
quaedam etiam flendi voluptas, et plerumque
gravis lacrymis evaporat dolor. Sed id postulo, ne
vel infixum pectori vestro fratrem duris gemitibus
revellatis, vel avertatis planctibus, vel requiescentem
excitetis. Ille vobis maneat in corde, ille vivat
in pectore, ille amplexibus piis haereat, ut solebat;
ille fraterna oscula premat, ille semper in oculis
sit, semper in osculis, semper in alloquiis, semper
in mentibus: ille jam talis, ut ei nihil timeatis sicut
ante. Obliviscamini ejus aerumnam, teneatis gratiam.
Ille vobis auxiliaturus speretur, ille noctibus 1186
praesul assistat, illum a vobis jam nec somnus excludat.

Propter ipsum delectet quies, ut vobis gratior
revertatur. In vobis est, filiae, ut fratrem vobis jam
nemo possit auferre.
42.
Sed corpus ejus tenere desideratis, tumulum
circumfusae tenetis. Ille tumulus fratris vobis habitatio
sit, ille sit aula palatii, in quo chara vobis
membra requiescent.
43.
Quod si me ad illum revocatis dolorem, quod
cito excessit e vita: nec ego abnuo immatura obisse
aetate, quem nostrae vitae temporibus fulcire cuperemus;
ut de nostris annis viveret, qui fungi non
potuit suis.
44.
Sed quaero utrum aliquis sit post mortem
sensus, an nullus? Si est, vivit; immo quia est,
vita jam fruitur aeterna. Quomodo enim non habet

sensum, cujus anima vivit, et viget, et remeabit
ad corpus; et faciet illud, cum refusa fuerit, reviviscere?
Clamat Apostolus: Nolumus vos ignorare,
fratres, de dormientibus, ut non tristes sitis, sicut et
caeteri qui spem non habent. Nam si credimus quod
Jesus mortuus est, et resurrexit; ita et Deus illos qui
dormierunt per Jesum, adducet cum eo [(I Thess. IV,
12, 13)]
. Manet ergo eos vita, quos manet resurrectio.
45.
Quod si gentes, quae spem resurrectionis non
habent, hoc uno se consolantur, quod dicant quod
nullus post mortem sensus sit defunctorum, ac per
hoc nullus remaneat sensus doloris: quanto magis
nos consolationem recipere debemus; quia mors
metuenda non sit, eo quod finis sit peccatorum:

vita autem desperanda non sit, quae resurrectione
reparatur? Job quoque docet nec mortem timendam,
et potius optandam piis, dicens: Utinam in inferno

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.