PL 16, col. 1374

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Domino, quod sibi primum occurreret. Post victoriam
revertenti occurrit filia, ignara pietatis, ignara
promissi. Vidit eam, et ingemuit pater, dicens: Heu me, filia, impedisti me, in stimulum doloris facta
es mihi. Ego enim aperui os meum de te ad Dominum,
et non potero avertere.
Illa dixit ad eum: Pater, si
in me aperuisti os tuum, fac mihi ut exiit de ore tuo. [(Judic. XI, 35)]
.
Et iterum dixit: Sine me mensibus
duobus, et vadens flebo in montibus super virginitatem
meam ego, et compares amicae meae [(Ibid., 37)]
. Itaque
duobus exactis regressa mensibus, sacrificii munus
implevit; quae decreto populi Israel quaternis in anno
diebus ab ejusdem plebis feminis deplorabatur.
50.
Ad deflendum igitur suae virginitatis florem
duos sat esse menses Jephte filia judicavit, et adhuc

non venerat resurrectio; et hoc spatio temporis satis
putavit a paucis se esse defletam; vobiscum omnes
populi defleverunt, omnes ingemuerunt provinciae;
et adhuc parva putatis vestra haec esse supplicia?
Si fratrem vestro redimere possetis exitio, nollet
tamen ille vestra afflictione resuscitari; quia se
melius vivere 1188 credidit in vobis, qui optavit
potius se ipsum mori, quam vestram videre injuriam
qui pro vobis se libenter fuit paratus offerre,
qui ipso nostri doloris die dicitur hanc solam emisisse
vocem. Vae miseris sororibus meis! Itaque magis
vestram destitutionem, quam suam mortem dolebat.
51.
Sed audio vos dolere, quod non acceperit sacramenta
baptismatis. Dicite mihi quid aliud in nobis

est, nisi voluntas, nisi petitio? Atqui etiam dudum
hoc voti habuit, ut et antequam in Italiam venisset,
initiaretur, et proxime baptizari se a me velle
significavit; et ideo prae caeteris causis me accersendum
putavit. Non habet ergo gratiam quam desideravit:
non habet quam poposcit? Certe quia poposcit,
accepit. Et unde illud est: Justus quacumque
morte praeventus fuerit, anima ejus in requie erit [(Sapient.
IV, 7)]
.
52.
Solve igitur, Pater sancte, munus servo tuo,
quod Moyses quia in spiritu vidit, accepit: quod David,
quia ex revelatione cognovit, emeruit. Solve, inquam,
servo tuo Valentiniano munus, quod concupivit:
munus quod poposcit sanus, robustus, incolumis.
Si affectus aegritudine distulisset, tamen non

penitus a tua misericordia esset alienus, qui celeritate
temporis esset, non voluntate fraudatus. Solve
ergo servo tuo munus gratiae tuae, quam ille numquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.