PL 16, col. 200
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Virgins 1.8 · Concerning Virgins 1.7
corporis motus, membrorumque redolet obiisse delicias.
Secundus odor tuus sicut odor Libani, Dominici
corporis integritatem, virgineae florem castitatis
exhalat.
CAPUT VIII.
Locum sequentem Canticorum, Favus distillans, etc., sic edisserit, ut inde ansam arripiat cum apibus sacras
virgines comparandi.
40.
Favum itaque mellis tua opera componant [(Cant. IV, 11)] ;
digna enim virginitas quae apibus
comparetur: sic laboriosa, sic pudica, sic continens.
Rore pascitur apis, nescit concubitus, mella componit.
Ros quoque virginis est sermo divinus; quia
sicut ros, Dei verba descendunt. Pudor virginis est
intemerata natura. Partus virginis fetus est labiorum,
expers amaritudinis, fertilis suavitatis. In commune
labor, communis est fructus.
41.
Quam te velim, filia, imitratricem esse hujus
apiculae cui cibus flos est, ore soboles legitur, ore
componitur! Hanc imitare tu, filia. Verba tua nullum
doli velamen obtendant, nullum habeant fraudis involucrum;
ut et puritatem habeant, et gravitatis
plena sint.
42.
Meritorum quoque tuorum tibi aeterna posteritas
tuo ore pariatur. Nec soli tibi, sed etiam pluribus
congreges, (qui scis enim quando a te anima
tua reposcatur?) ne receptacula horreorum frumentis
coacervata dimittens, nec vitae tuae usui profutura,
nec meritis, rapiaris eo quo thesaurum tuum ferre
non possis. Dives igitur esto, sed pauperibus; ut
naturae participes tuae, participes sint etiam facultatum. 157
43.
Florem quoque tibi demonstro carpendum,
illum utique qui dixit: Ego flos campi, et lilium
convallium. Tamquam lilium in medio spinarum [(Cant. II, 1, 2)]
;
quod est evidentis indicii, spiritalium
nequitiarium sentibus virtutes obsideri; unde nemo
fructum referat, nisi qui cautus accedat.
CAPUT VIII*.
Pergit alios e Canticis canticorum locos aptare subjecto
argumento, et primum virginem ad Christum inquirendum
exhortatus, ubinam ille inveniatur, exponit:
tum descripta ejusdem secundum utramque naturam
praestantia, quibus ab eo perfectionibus Sponsa exornetur,
quibusve muniatur praesidiis, aperit: postremo
eamdem cum angelis ob castitatem confert, nec non
illi eorum parti quos e coelo intemperantia deturbavit,
praefert.
44.
Sume igitur alas, virgo, sed spiritus; ut supervoles
vitia, si contingere cupis Christum: In altis
habitat, et humilia respicit [(Psal. CXII, 5)]
; et species
ejus sicut cedrus Libani, qui comam nubibus, radicem
terris inserit. Principium enim ejus e coelo,