PL 16, col. 201

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

posteriora ejus in terris, fructus coelo proximos edit.
Scrutare diligentius tam bonum florem, necubi eum
in pectoris tui convalle reperias; humilibus enim
frequenter inhalatur.
45.
Amat generari in hortis, in quibus eum Susanna
dum deambularet, invenit: mori prius, quam
violari parata [(Dan. XIII, 7)] . Qui sint autem horti,
ipse demonstrat dicens: Hortus conclusus, soror mea
Sponsa, hortus conclusus, fons signatus [(Cant. IV, 12)]
;
eo quod in hortis hujusmodi impressa signaculis imagine
Dei, sinceri fontis unda resplendeat; ne volutabris
spiritalium bestiarum sparsa coeno fluenta turbentur.
Hinc ille murali septus spiritu pudor clauditur,
ne pateat ad rapinam. Itaque sicut hortus furibus
inaccessus vitem redolet, flagrat oleam, rosam

renidet; ut in vite religio, in olea pax, in rosa pudor
sacratae virginitatis inolescat. Hic est odor quem
Jacob patriarcha flagravit, quando meruit audire: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni
[(Gen. XXVII,
27)]
. Nam licet plenus omnibus fere fructibus patriarchae
sancti fuerit ager; ille tamen fruges majore virtutis
labore generavit, hic flores.
46.
Accingere itaque, virgo, et si vis hujuscemodi
tibi ut hortus aspiret, propheticis eum claude praeceptis.
Pone custodiam ori tuo, et ostium circumstantiae
labiis tuis [(Psal. CXL, 3)] ; ut etiam tu possis
dicere: Tamquam malus in lignis nemoris, ita fraternus
meus in medio filiorum. In umbra ejus concupivi
et sedi, et fructus ejus dulcis in faucibus meis [(Cant.
II, 3)]
. Inveni quem dilexit anima mea, tenui eum, et

non relinquam [(Cant. III, 4)]
. Descendit fraternus meus
in hortum suum, ut manducet fructum pomorum suorum [(Cant. V, 1)]
.
Veni, fraterne mi, exeamus in agrum [(Cant. VII, 11)]
.
Pone me ut sigillum in cor tuum, et
velut signaculum super brachium tuum [(Cant. VIII, 6)]
. Fraternus meus candidus et rubeus
[(Cant. V, 10)]
. Decet
enim ut plene noveris, virgo, quem diligis, atque
omne in eo et ingenitae divinitatis et assumptae mysterium
incorporationis agnoscas. Candidus merito,
quia patris splendor: 158 rubeus, quia partus est
virginis. Color in eo fulget et rutilat utriusque naturae.
Memento tamen antiquiora in eo divinitatis
insignia, quam corporis sacramenta; quia non coepit
a virgine, sed qui erat, venit in virginem.
47.
Ille discretus a militibus, ille lancea vulneratus
[(Matth. XXVII, 29 et seq.)] ,
ut nos sacri vulneris
cruore sanaret, respondebit tibi profecto (est enim
mitis et humilis corde [(Joan. XIX, 34)] , blandus aspectu): Exsurge, Aquilo, et veni, Auster, aspira hortum
meum, et fluant aromata mea
[(Cant. IV, 16)]
. Ex
omnibus enim partibus mundi odor sacratae religionis
inolevit, dilectaeque virginis membra flagrarunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.