PL 16, col. 202
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
Formosa es, proxima mea, ut bona opinio: pulchra,
ut Hierusalem
[(Cant. VI, 3)]
. Non caduci itaque
corporis pulchritudo vel morbo peritura, vel senio;
sed nullis obnoxia casibus opinio bonorum numquam
moritura meritorum, virginibus est decori.
48.
Et quoniam non humanis jam, sed coelestibus,
quorum vitam vivis in terris, digna es comparari:
accipe a Domino praecepta quae serves. Pone me ut
sigillum, inquit, in cor tuum, et velut signaculum super
brachium tuum [(Cant. VIII, 6)]
: quo signatiora
prudentiae tuae factorumque documenta promantur,
in quibus figura Dei Christus eluceat, qui paternae
ambitum exaequans naturae, totum quidquid a Patre
divinitatis assumpsit, expressit. Unde etiam apostolus
Paulus in Spiritu nos dicit esse signatos (Ephes.
I, 13); quoniam Patris imaginem habemus in Filio,
sigillum Filii habemus in Spiritu. Hac Trinitate signati
caveamus diligentius, ne quod accepimus pignus
in cordibus nostris, aut morum levitas, aut ullius
adulterii fraus resignet.
49.
Sed facessat hic sacris virginibus metus, quibus
tanta praesidia tribuit primum Ecclesia, quae tenerae
prolis sollicita successu, ipsa quasi murus
abundantibus in modum turrium increscit uberibus,
donec soluto obsidionis hostilis incursu, pacem validae
juventuti, maternae praesidio virtutis, acquirat [(Cant. VIII, 10)] .
Unde et Propheta ait: Fiat pax in
virtute tua, et abundantia in turribus tuis [(Psal.
CXXI, 7)]
.
50.
Tum ipse pacis Dominus postquam validioribus
brachiis commissa sibi vineta complexus, palmites
suos gemmare conspexerit, vultu praesule,
nascentibus fructibus auras temperat, sicut ipse testatur
dicens: Vinea mea est in conspectu meo, mille
Salomoni, et ducenti qui servant fructum ejus [(Cant.
VIII, 12)]
.
51.
Supra ait: Sexaginta potentes in circumitu propaginis
ejus, strictis armatos ensibus, et eruditos
praeliaribus disciplinis [(Cant. III, 7, 8)]
; hic mille et
ducentos. Crevit numerus, ubi crevit et fructus; quia
quo sanctior quisque, eo communitior. Sic Elisaeus
propheta exercitus angelorum praesidia sibi adesse
monstravit [(IV Reg. VI, 17)] : sic Jesus Nave ducem
militiae coelestis agnovit [(Josue V, 14)] . Possunt igitur
fructum in nobis custodire, qui possunt etiam
militare pro nobis. Vobis autem, virgines sanctae,
speciale praesidium est, quae intemerato pudore sacrum
Domini servatis cubile. Neque mirum si pro
vobis angeli militant, quae angelorum moribus militatis. 159
Meretur eorum praesidium castitas virginalis,
quorum vitam meretur.
52.
Et quid pluribus exsequar laudem castitatis?