PL 16, col. 215

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Virgins 2.4

tu pro me militem Christo. Habes bonam militiam
castitatis, quae stipendiis militat sempiternis:
Ioricam justitiae, quae spiritali munimine corpus includat:
scutum fidei, quo vulnus repellas: galeam
salutis; ibi enim est praesidium nostrae salutis, ubi
Christus: quoniam mulieris caput vir, virginis
Christus.
30.
Et inter haec verba chlamydem exuit. Suspectus
tamen adhuc habitus et persecutoris et adulteri.
Virgo cervicem, chlamydem miles offerre. Quae pompa
illa, quae gratia, cum in lupanari de martyrio
certarent! Addantur personae, miles et virgo, hoc
est, dissimiles inter se 170 natura, sed Dei miseratione
consimiles; ut compleatur oraculum: Tunc lupi et agni simul pascentur
[(Esai. LXV, 25)]
.

Ecce agna et lupus non solum pascuntur simul, sed
etiam immolantur. Quid plura? Mutato habitu, evolat
puella de laqueo, jam non suis alis, ut pote quae
spiritalibus ferebatur: et (quod nulla umquam viderunt
saecula) egreditur de lupanari virgo, sed Christi.
31.
At illi qui videbant oculis, et non videbant,
ceu raptores ad agnam, ceu lupi fremere ad praedam.
Unus qui erat immodestior, introivit. Sed ubi
hausit oculis rei textum: Quid hoc, inquit, est?
Puella ingressa est, vir videtur. Ecce non fabulosum
illud cerva pro virgine, sed quod verum est, miles
ex virgine. At etiam audieram et non credideram,
quod aquam Christus in vinum convertit [(Joan. II, 9)] :
jam mutare coepit et sexus. Recedamus hinc, dum
adhuc qui fuimus, sumus. Numquid et ipse mutatus

sum, qui aliud cerno, quam credo? Ad lupanar veni,
cerno vadimonium: et tamen mutatus egrediar,
pudicus exibo, qui adulter intravi.
32.
Indicio rei, quia debebatur tanto corona victori,
damnatus est pro virgine, qui pro virgine
comprehensus est. Ita de lupanari non solum virgo,
sed etiam martyres exierunt. Fertur puella ad locum
supplicii cucurrisse, certasse ambos de nece,
cum ille diceret: Ego sum jussus occidi, te absolvit
sententia, quando me tenuit. At illa clamare coepit:
Non ego te mortis vadem elegi, sed praedem pudoris
optavi. Si pudor quaeritur, manet sexus: si sanguis
exposcitur, fidejussorem non desidero, habeo
unde dissolvam. In me lata ista sententia, quae pro
me lata est. Certe si pecuniae te fidejussorem dedissem;

et absente me, judex tuum censum feneratori
adjudicasset; eadem me sententia convenires, meo
patrimonio solverem tuos nexus. Si recusarem, quis
me indignam indigna morte censeret? Quanto major
est capitis hujus usura! Moriar innocens, ne moriar

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.