PL 16, col. 216

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Virgins 2.5 · Concerning Virgins 2.4

nocens. Nihil hic medium est: hodie aut rea ero
tui sanguinis, aut martyr mei. Si cito redii, quis me
audet excludere? Si moram feci, quis audet absolvere?
Plus legibus debeo, rea non solum fugae meae,
sed etiam caedis alienae. Sufficiunt membra morti,
quae non sufficiebant injuriae. Est in virgine vulneri
locus, qui non erat contumeliae. Ego opprobrium
declinavi, non martyrium. Tibi cessi vestem, non
professionem mutavi. Quod si mihi praeripis mortem,
non redemisti me, sed circumvenisti. Cave, quaeso,
ne contendas, cave ne contradicere audeas. Noli
eripere beneficium, quod dedisti. Dum mihi hanc
sententiam negas, illam restituis superiorem. Sententia
enim sententia superiore mutatur. Si posterior
me non tenet, tenet superior. Possumus uterque

satisfacere sententiae, si me prius patiaris occidi. In
te non habent aliam quam exerceant, poenam: in
virgine obnoxius 171 pudor est. Itaque gloriosior
eris, si videaris de adultera martyrem fecisse, quam
de martyre adulteram reddidisse.
33.
Quid exspectatis? Duo contenderunt, et ambo
vicerunt: nec divisa est corona, sed addita. Ita sancti
martyres invicem sibi beneficia conferentes, altera
principium martyrio dedit, alter effectum.
CAPUT V.
Amicorum duorum e secta Pythagorea memorabile factum
cum laude recensetur; superiori tamen ostenditur
esse postponendum: ubi etiam de Dionysii in
spoliandis idolis irrisione, nec non de deorum in
tolerandis illius sacrilegiis infirmitate disseritur, posita

ex adverso quam Deus olim coepit de Jeroboam,
severa ultione.
34.
At etiam philosophorum gymnasia Damonem
et Pythiam Pythagoreos in coelum ferunt, quorum
unus cum esset morti adjudicatus, commendandorum
suorum tempus poposcit: tyrannus autem astutissimus,
quod reperiri non posse existimaret, petivit
ut sponsorem daret, qui pro se feriretur, si ipse
faceret moram. Quid de duobus praeclarius, nescio.
Utrumque praeclarum. Alter mortis vadem invenit,
alter se obtulit. Itaque dum reus moram supplicio
faceret, fidejussor vultu sereno mortem non recusavit.
Cum duceretur, amicus revertitur, cervicem
substituit, colla subjecit. Tunc admiratus tyrannus
chariorem philosophis amicitiam quam vitam fuisse;

petivit ut ipse ab his quos damnaverat, in amicitiam
reciperetur. Tantam virtutis esse gratiam, ut
et tyrannum inclinaret.
35.
Digna laude, sed minora nostris. Nam illic
ambo viri; hic una virgo, quae primo etiam sexum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.