PL 16, col. 217
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Virgins 2.5 · Concerning Virgins 2.6
vinceret: illi amici, isti incogniti: illi tyranno uni se
obtulerunt, isti tyrannis pluribus, hoc etiam crudelioribus,
quod ille pepercit, isti occiderunt: inter
illos in uno obnoxia necessitas, in his amborum voluntas
libera. Hoc quoque isti prudentiores, quod
illis studii sui finis amicitiae gratia, istis corona
martyrii; illi enim certaverunt hominibus, isti Deo.
36.
Et quoniam rei istius fecimus mentionem, par
est contexere quid de diis suis senserit, quo magis
infirmos judicetis, quos irrident sui. Namque is cum
venisset in templum Jovis, amictum aureum quo
operiebatur simulacrum ejus, detrahi jussit, imponi
laneum, dicens aurum hyeme frigidum, aestate onerosum
esse. Sic deum irrisit suum, ut nec onus ferre
posse, nec frigus putaret. Idem cum Aesculapii barbam
vidisset auream, tolli imperavit, incongruum
esse appellans ut filius barbam haberet, patre non
habente. Idem simulacris tenentibus aureas pateras
ademit, allegans accipere se debere, quod dii darent:
Quoniam haec sunt vota, inquit, hominum, 172 ut
a diis quae bona sunt, adipiscantur: nihil autem auro
melius: quod tamen si malum est, habere deos non
debere: si bonum est, habere magis homines debere,
qui uti scirent.
37.
Ita ludibrio habiti sunt, ut neque Jupiter vestem
suam defendere potuerit, nec barbam Aesculapius,
nec Apollo pubescere adhuc coeperit, neque
omnes qui dicuntur dii, retrahere potuerint pateras
quas tenebant: non tam furti reatum timentes,
quam sensum non habentes. Quis igitur eos colat,
qui nec defendere se quasi dii, nec abscondere quasi
homines possunt?
38.
At in templo Dei nostri cum Jeroboam, rex
sceleratissimus, dona quae pater ejus posuerat, auferret,
ac super sanctum altare libaret idolis; nonne
dextera ejus quam tetendit, aruit, nec sua ei quae
invocabat, idola profuerunt? Deinde conversus ad
Dominum, rogavit veniam, statimque manus ejus
quae aruerat sacrilegio, sanata est religione [(III Reg.
XIII, 2 et seq.)] . Tam maturum in uno et misericordiae
divinae et indignationis exemplum exstitit, ut
sacrificanti subito dextera adimeretur, poenitenti
venia daretur.
CAPUT VI.
Libri secundi conclusio, qua testatur Auctor modestissimus,
si quid hactenus boni scripserit, id totum in