PL 16, col. 218
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Virgins 2.6
virginum merita referendum: sui autem officii fuisse
asseverat, antequam severiora traderet praecepta,
earam animos orationis atque exemplorum suavitate
mulcere; quod et humano usu, et divinorum codicum
auctoritate demonstrat.
39.
Haec ego vobis, sanctae virgines, nondum
triennalis sacerdos munuscula paravi, licet usu indoctus,
sed vestris edoctus moribus. Quantus etenim
adolescere usus potuit tam parva initiatae religionis
aetate? Si quos hic flores cernitis, de vestrae vitae
collectos legite sinu. Non sunt haec praecepta virginibus,
sed de virginibus exempla. Vestrae virtutis
effigiem nostra depinxit oratio, vestrae gravitatis
imaginem quasi in speculo quodam sermonis istius
cernitis refulgere. Vos si quam nostro gratiam inhalastis
ingenio, vestrum est quidquid iste redolet
liber. Et quoniam quot homines, tot sententiae: si
quid defaecatum est in sermone nostro, omnes legant:
si quid decoctum, maturiores probent: si
quid modestum, pectoribus inhaereat, genas pingat:
si quid florulentum, aetas florulenta non improbet.
40.
Debuimus sponsae excitare amorem; scriptum
est enim: Diliges Dominum Deum tuum [(Deut. VI,
5)]
. Debuimus in nuptiis calamistris quibusdam
crines saltem orationis ornare; scriptum est enim: Plaude manu, et percute pede
[(Ezech. XXI, 14)]
. Debuimus
perpetuos spargere thalamos rosis. Etiam in
his conjugiis temporalibus nubenti prius plauditur,
quam imperatur; ne ante dura offendant imperia,
173
quam blanditiis amor fotus inolescat.
41.
Equorum vis plausae sonitum discit amare
cervicis, ne recuset jugum. Denique prius assuescitur
verbo lasciviae, quam verbere disciplinae. Ast ubi
colla subdiderit jugo; et habena constringit, et stimulus
urget, et compares trahunt, et jugalis invitat.
Sic etiam virgo nostra debuit prius amore pio
ludere, aurea thori coelestis fulcra mirari in ipso
vestibulo nuptiarum, et postes frondium sertis
cernere coronatos, et chori strepentis interius haurire
delicias; ne se prius Dominico jugo timefacta
subduceret, quam vocata inclinaret.
42.
Veni igitur huc a Libano, Sponsa, veni huc a
Libano, transibis et pertransibis [(Cant. IV, 8)]
. Saepius
euim nobis iste versiculus recantandus est; ut vel
Dominicis vocata verbis, sequatur, si qua non credit
humanis. Hoc nos magisterium non invenimus, sed