PL 16, col. 222

De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In English: Concerning Virgins 3.2 · Concerning Virgins 3.3

erubescere solent) amare potuit non amantem.
Sed habeant per me licet fabulae suae auctoritatem;
quia licet scelestum utrumque, minus tamen sit juvenem
amore adulterae sic flagrasse ut periret, quam
duos, ut ipsi dicunt, deos de adulterio certasse:
Jovem autem dolorem scortantis filiae in medicum
vindicasse adulteri, quod ejus curarit vulnera, qui
Dianam in silvis adulteraverit, venatricem sane optimam
non ferarum, sed libidinum, sed ferarum etiam,
ut nuda venaretur. 176
7.
Dent igitur Neptuno dominatum furoris,
ut astruant crimen incesti amoris. Dent Dianae regnum
in silvis quas incolebat, ut confirment adulterium
quod gerebat. Dent Aesculapio quod mortuum
reformaverit, dummodo profiteantur quod fulminatus

ipse non evaserit. Dent etiam Jovi fulmina quae non
habuit, ut testificentur quae habuit opprobria. Sed a
fabulis ad propositum revertamur.
8.
Escis quoque omnibus quae gignant membris
calorem, parce utendum puto; carnes enim etiam
aquilas volantes deponunt. In vobis quoque ales
interior illa, de qua legimus: Renovabitur sicut
aquila juventus tua [(Psal. CII, 5)]
, sublime tenens,
virgineo praepes volatu, superfluae carnis nesciat appetentiam.
Conviviorum devitandae celebritates,
fugiendae salutationes.
CAPUT III.
Hortatur ad fugiendas visitationes, ad servandum pudorem,
nec non ad silentium exemplo Mariae per

mysteriorum celebrationem praebendum: ea gratia
ethnici adolescentis facto, et profani poetae dicto
memoratis, sancti cujusdam sacerdotis miraculum
adjungit.
9.
Ipsas visitationes in junioribus esse parciores
volo, si forte deferendum sit parentibus aut aequalibus.
Teritur enim officiis pudor, audacia emicat,
risus subrepit, modestia solvitur, dum affectatur
urbanitas: interroganti non respondere, infantia:
respondere, fabula est. Deesse igitur sermonem virgini,
quam superesse malim. Nam si mulieres etiam
de rebus divinis in Ecclesia jubentur tacere, domi
viros suos interrogare [(I Cor. XIV, 34)] : de virginibus
quid cautum putamus, in quibus pudor ornat aetatem,
taciturnitas commendat pudorem?

10.
An vero mediocre pudoris exemplum est,
quod Rebecca cum veniret ad nuptias, et sponsum
vidisset, velamen accepit [(Gen. XXIV, 65)] ; ne prius
videretur, quam jungeretur? Et utique pulchra virgo
non decori timuit, sed pudori. Quid Rachel; quemadmodum
extorto osculo, flevit et gemuit: nec
flere desisset, nisi proximum cognovisset (Gen. XXIX,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.