PL 16, col. 223
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Virgins 3.3
11, 12)? Ita et pudoris servavit officium, et pietatis
non omisit affectum. Quod si viro dicitur: Virginem
ne consideres, ne quando scandalizet te [(Eccli. IX, 5)]
;
quid dicendum est sacratae virgini, quae si amet,
animo peccat, si amatur, et facto?
11.
Maxima est virtus tacendi, praesertim in Ecclesia.
Nulla te divinarum sententia fugiet lectionum,
si aurem admoveas, vocem premas. Nullum ex ore
verbum quod revocare velis, proferas: sed parcior
loquendi fiducia sit. Copiosum quippe in multiloquio
peccatum. Homicidae dictum est: Peccasti, quiesce [(Prov. X, 19)]
,
ne peccaret amplius: sed virgini dicendum
est: Quiesce, ne pecces. Conservabat enim
Maria, ut legimus, omnia in corde suo quae de Filio
dicebantur [(Luc. II, 19)] : et tu cum legitur aliquid
quo Christus aut venturus 177 annuntiatur, aut
venisse ostenditur; noli fabulando obstrepere, sed
mentem admove. An quidquam est indignius, quam
oracula divina circumstrepi, ne audiantur, ne credantur,
ne revelentur: circumsonare sacramenta
confusis vocibus, ut impediatur oratio pro salute
deprompta omnium?
12.
Gentiles idolis suis reverentiam tacendo deferunt.
Unde illud exemplum proditur: Alexandro
sacrificante Macedonum rege, puerulum barbarum
qui ei lumen accenderet, excepisse ignem brachio,
atque adusto corpore, mansisse immobilem, nec dolorem
prodidisse gemitu, nec tacito poenam indicasse
fletu. Tanta in puero barbaro fuit disciplina reverentiae,
ut natura vinceretur. Atque ille non deos,
qui nulli erant, sed regem timebat. Quid enim timeret
eos, quos si idem ignis contigisset, arsissent?
13.
Quanto melius quod quidam in convivio patris
adolescens jubetur ne meretricios amores indiciis
insolentibus prodat? Et tu in mysterio, Dei virgo,
gemitus, screatus, tussis, risus abstine. Quod ille in
convivio potest, tu in mysterio non potes? Voce virginitas
prima signetur, claudat ora pudor, debilitatem
excludat religio, instituat consuetudo naturam.
Virginem mihi prius gravitas sua nuntiet, pudore
obvio, gradu sobrio, vultu modesto; et praenuntia integritatis
anteeant signa virtutis. Non satis probabilis
virgo est quae requiritur, cum videtur.
14.
Frequens sermo est, cum plurima ranarum
murmura religiosae auribus plebis obstreperent, sacerdotem
Dei praecepisse ut conticescerent, ac reverentiam
sacrae deferrent orationi; tunc subito circumfusos