PL 16, col. 226
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Virgins 3.5
vocem lectum docet hic simpliciter accipi posse, vel
figurate, ut corpus nostrum significet: quam acceptionem
probat et confirmat. Quomodo Christus corpus
doloris susceperit, stratumque versaverit in infirmitate?
Omnia in honorem Christi referenda, et
spiritali laetitia exsultandum, non autem illa, quae in
conviviis insaniens Joanni Baptistae mortem intulit.
21.
Jam illud quis non ad nostram institutionem
dictum intelligat, quod ait sanctus Propheta: Lavabo
per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum
meum rigabo [(Psal. VI, 7)]
? Nam sive lectum
juxta litteram intelligas, tantam ubertatem ostendit
profundi oportere lacrymarum; ut lavetur lectus,
stratum rigetur fletibus obsecrantis: fletus enim
praesentium, merces est futurorum; quoniam beati
qui fletis, ipsi enim ridebitis [(Luc. VI, 21)] : sive pro
corpore accipiamus propheticum dictum, delicta corporis
poenitentiae lacrymis abluamus. Fecit enim sibi
lectum Salomon ex lignis Libani, columnae ejus
erant argenteae, acclinatorium ejus aureum, dorsum
ejus gemmatum stratum [(Cant. III, 9, 10)] . Quis est
iste lectus, nisi nostri corporis species? Namque in
gemmis aerii species fulgoris ostenditur, in auro
ignis, aqua in argento, terra per lignum: ex quibus
corpus humanum quatuor constat elementis, in quo
nostra recubat anima; si non aspero montium, non
humi arido expers quietis existat, sed sublimis a vitiis,
ligno fulta requiescat. Unde etiam David dicit: Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus
[(Psal. XL, 4)] .
180 Nam lectus doloris esse qui potest,
cum dolere non possit, qui non habeat sensum? Corpus
autem doloris sicut corpus est mortis ejus: Infelix
ego homo, quis me liberabit de corpore mortis
hujus [(Rom. VII, 24)]
?
22.
Et quoniam versiculum induximus, in quo
Dominici corporis fecimus mentionem; ne quem
forte perturbet legentem quod Dominus corpus suscepit
doloris, recordetur quia Lazari mortem et doluit
et flevit [(Joan. XI, 35)] , et in passione est vulneratus,
atque ex vulnere sanguis et aqua exivit [(Joan. XIX, 34)] ,
spiritumque exhalavit. Aqua ad
lavacrum, sanguis ad potum, spiritus ad resurrectionem.
Unus enim Christus est nobis spes, fides, charitas:
spes in resurrectione, fides in lavacro, charitas
in sacramento.
23.
Tamen ut corpus suscepit doloris, ita etiam
stratum in infirmitate versavit [(Ps. XL, 4)] ; quia