PL 16, col. 227
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Virgins 3.5 · Concerning Virgins 3.6
convertit in commodum carnis humanae. Nam passione
infirmitas est soluta, mors resurrectione. Et
tamen moerere pro saeculo, gaudere debetis in Domino:
tristes ad poenitentiam, alacres ad gratiam;
licet et flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus
oportere gentium Doctor salutari praeceptione
praescripserit [(Rom. XII, 15)] .
24.
Verum qui penitus enodare cicatricem omnem
desiderat quaestionis, ad eumdem confugiat
Apostolum: Omne, inquit, quodcumque facitis in verbo
aut in facto in nomine Domini nostri Jesu Christi, gratias
agentes Deo Patri per ipsum [(Coloss. III, 17)]
. Omnia
ergo dicta nostra factaque referamus ad Christum,
qui vitam fecit ex morte, et lucem creavit ex
tenebris. Namque ut corpus aegrotum nunc calidioribus
fovetur, nunc frigidioribus temperatur; remediorumque
mutatio, si juxta praeceptum fiat medici,
salutaris est: si contra mandatum usurpetur, languoris
augmentum est; ita medico nostro quidquid
penditur Christo, remedium est: quidquid usurpatur,
incommodum.
25.
Debet igitur bene consciae mentis esse laetitia,
non inconditis comessationibus, non nuptialibus excitata
symphoniis; ibi enim intuta verecundia, illecebra
suspecta est, ubi comes deliciarum est extrema
saltatio. Ab hac virgines Dei procul esse desidero.
Nemo enim, ut dixit quidam saecularium doctor,
saltat sobrius, nisi insanit. Quod si juxta sapientiam
saecularem, saltationis aut temulentia auctor est, aut
amentia; quid divinarum Scripturarum cautum putamus
exemplis cum Joannes praenuntius Christi,
saltatricis optione jugulatus, exemplo sit plus nocuisse
saltationis illecebram, quam sacrilegi furoris
amentiam?
181
CAPUT VI.
Mentione sancti Praecursoris inductus, omnia caedis
ejus adjuncta quam eloquentissime describit et amplificat,
ut a saltatione impiorumque conviviis deterreat.
26.
Et quoniam talis viri non strictim praetereunda
est recordatio, interest ut quis, et a quibus,
et quam ob causam, quomodo, et quo tempore sit
occisus, advertere debeamus. Ab adulteris justus
occiditur, et a reis in judicem capitalis sceleris poena
convertitur. Deinde praemium saltatricis mors est
prophetae. Postremo (quod etiam omnes barbari
horrere consueverunt) inter epulas atque convivia
consummandae crudelitatis profertur edictum: et a
convivio ad carcerem, de carcere ad convivium feralis
flagitii circumfortur obsequium. Quanta in uno
facinore sunt crimina!