PL 16, col. 241
De viduis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Widows 4 · Concerning Widows 3
religiosae devotionis studia suffragentur: et divini
eos fructu operis abdicari, qui reverentiae sunt coelestis
exsortes. Ostenditur etiam in mysterio, quod
ad instaurandam Ecclesiam, Dei Filius humani corporis
sacramenta susceperit, abdicato populo Judaeorum,
quibus consiliarius et propheta [(Esai. III, 1, et
seq.)] , beneficiorumque adempta sunt miracula Dominicorum;
eo quod civico quodam invidiae naevo in
Dei Filium credere noluerunt.
CAPUT IV.
Qualis viduarum vita esse debeat, patefacit exemplo
Annae: quam in singulis suis aetatibus, castitatis specimen
edidisse demonstrat. Triplicem ex his astruit
ejusdem virtutis gradum esse, quos gradus Ecclesia
omnes amplectitur, nec non singulis exempla in Maria,
in Anna atque in Susanna proponit. Addit tamen
aliis duobus praestare statum virginitatis, viduae
autem curam servandae famae majorem esse oportere.
21.
Docuit igitur Scriptura quantam collatio conferat
gratiam, quantum etiam sit munus divinae benedictionis
in viduis. Quibus quoniam honorificentia
a Deo tanta confertur, est advertere qualis debeat
vita competere; docet enim Anna quales deceat
esse viduas, quae immaturo mariti obitu destituta,
maturae tamen adoream laudis invenit: non minus
religionis officio, quam studio castitatis intenta. Vidua,
inquit, octoginta et quatuor annorum, vidua
quae non discederet de templo, vidua quae jejuniis et
obsecrationibus die ac nocte serviret [(Luc. II, 36,
37)] .
22.
Vides qualis vidua praedicetur, unius viri uxor,
aetatis quoque jam probata processu, vivida religioni,
et effeta jam corpore: cui diversorium in templo,
colloquium in prece, vita in jejunio: quae dierum
noctiumque temporibus indefessae devotionis
obsequio, cum corporis agnosceret senectutem, pietatis
tamen nesciret aetatem. Sic instituitur a juventute
vidua, sic praedicatur 192 in senectute veterana:
quae viduitatem non occasione temporis, non
imbecillitate corporis, sed virtutis magnanimitate
servaverit. Etenim cum dicit septem annis eam cum
viro fuisse a virginitate sua, ab adolescentiae utique
studiis inchoata praedicat subsidia senectutis.
23.
Docemur itaque triplicem castitatis esse virtutem:
unam conjugalem, aliam viduitatis, tertiam
virginitatis; non enim aliam sic praedicamus, ut excludamus
alias. Suis quibusque professionibus ista