PL 16, col. 250
De viduis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In English: Concerning Widows 9 · Concerning Widows 8
mobilitatem vestram referre possitis. Satis unicuique
praesidii est, si virtus non desit animae. Et ipse
in viduis frequens processus aetatis munimen pudoris
est; et ipse amissi conjugis dolor, usus operis,
domus cura, sollicitudo liberorum, noxiam pudori
solet arcere lasciviam: atque ipse lugubris habitus,
pompa funebris, fletus assiduus, et moestae
fronti inarantibus rugis impressa tristitia, petulantium
premit oculos, restinguit libidines, procaces
avertit aspectus. Bonus custos pudoris, pietatis dolor:
non obrepit culpa, si cura non desit.
CAPUT IX.
Earum quae dictitarent, sibi melius fore si laetis successibus
abundarent, objectioni occurrit, ostendens
e sacris litteris subsidia viduis in filiis generisque
suppetere: quod postquam exemplo socrus Simonis
confirmatum est, eos hortatur ut ad Apostolos tamquam
ad proximos atque affines confugiant; ubi
pulcherrime de sanctorum invocatione disserit. Postea
querimoniis quibusdam de solitudine ac patrimonii
conservandi necessitate refutatis, indecentissimum
esse demonstrat viduam cui filiae jam nubiles
aut jam nuptae sint, adhuc nubere.
52.
Didicistis igitur, viduae, subsidio vos non egere
naturae, et posse salubritatem tenere consilii:
nec domestico indigere praesidio, quae etiam publicae
potestis apicem potentiae vindicare.
53.
Sed fortasse dicit aliqua, ei tolerabilem 200
viduitatem cui profluant res secundae: adversis
vero viduas cito frangi, facile succumbere. De quo
etsi, ipso doceamur usu, laeta viduis lubrica magis
esse quam seria; tamen Scripturarum instruimur
exemplis [(I Tim. V, 16)] , infirmitatibus quoque viduarum
non deesse solere subsidia: faciliusque
quam caeteris divina atque humana suppetere, si
bene filios instituant, generos legant. Denique cum
socrus Simonis magnis febribus detineretur, Petrus
et Andreas rogaverunt Deum pro ea: Et stans super
illam, imperavit febri, et remisit illam, et continuo
surgens ministrabat illis [(Luc. IV, 38, 39)]
.
54.
Magnis, inquit, tenebatur febribus, et rogaverunt
illum pro ea. Et tu habes proximos, qui pro
te supplicent. Habes apostolos proximos, habes
martyres proximos, si in ipsa martyribus devotionis
societate, misericordiae quoque muneribus appropinques,
proximus est enim qui misericordiam facit.
Fac et tu misericordiam, et eris Petro proxima [(Luc. X, 37)] .
Non sanguinis necessitudo, sed virtutis
cognatio facit proximos; quia non in carne ambulamus,