PL 16, col. 320
De institutione virginis (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
ejus exibit [(Ezech. XLIV, 1 et seq.)]
. Quae est haec
porta, nisi Maria; ideo clausa, quia virgo? Porta
igitur Maria, per quam Christus intravit in hunc
mundum, quando virginali fusus est partu, et genitalia
virginitatis claustra non solvit. Mansit intemeratum
septum pudoris, et inviolata integritatis
duravere signacula; cum exiret ex virgine, cujus altitudinem
mundus sustinere non posset.
53.
Haec, inquit, porta clausa erit, et non aperietur.
Bona porta Maria, quae clausa erat, et non aperiebatur.
Transivit per eam Christus, sed non aperuit.
54.
Et ut doceamus quia portam habet omnis 263
homo, per quam Christus ingreditur: Tollite,
inquit, portas, principes, vestras, et elevamini portae
aeternales, et introibit Rex gloriae [(Psal. XXIII, 7)]
.
Quanto magis ergo porta erat in Maria, in qua sedit
Christus, et exivit? Est enim et porta ventris. Unde
ait Job sanctus: Intenebrescant, inquit, stellae noctis
illius; quia non conclusit portas ventris matris meae [(Job. III, 9, 10)]
.
55.
Est ergo et porta ventris, sed non clausa
semper: verum una sola potuit manere clausa, per
quam sine dispendio claustrorum genitalium virginis
partus exivit. Ideo ait propheta [(Ezech. XLIV, 2)] : Porta haec clausa erit: non aperietur, et nemo transibit
per eam,
hoc est, nemo hominum; quoniam Dominus,
inquit, Deus Israel transibit per eam. Eritque clausa,
id est, ante et post transitum Domini erit clausa: et
non aperietur a quoquam, nec aperta est; quoniam
habuit semper januam suam Christum, qui dixit: Ego
sum janua [(Joan. X, 7)]
, quam nemo ab ea potuit
avellere.
56.
Haec porta ad orientem aspiciebat; quoniam
verum lumen effudit, quae generavit Orientem, peperitque
Solem justitiae. Audiant ergo imprudentes:
Clausa, inquit, erit haec porta, quae solum recipit
Deum Israel. Is igitur de quo dictum est ad Ecclesiam: Quoniam confortavit seras portarum tuarum [(Ps. XCLVII, 13)]
,
suam portam confortare non potuit?
Sed confirmavit profecto, et servavit intactam. Denique
non est aperta.
57.
Audiant igitur prophetam dicentem: Non aperietur,
eritque clausa, hoc est, non aperietur ab eo
cui desponsabitur; non licebit enim ut aperiatur, per
quam Dominus transibit. Et post eum, inquit, erit
clausa, hoc est, non aperiet eam Joseph; quoniam
dicetur ei: Noli timere accipere Mariam conjugem
tuam; quod enim ex ea nascetur, de Spiritu sancto est [(Matth. I, 20)]
.
CAPUT IX.