PL 16, col. 268

De virginitate (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

docuit filiorum salutem religionis obsequio posthabendam:
offerri a parentibus Deo debere filios, non
debere jugulari. Certe cum hic filia tam sollicita fuerit
de patris voto, cur pater non dubitaverit de filiae
parricidio: et cum illa paternum caverit mendacium,
iste filiae non caverit interitum?
8.
Dicet aliquis: Qua ratione illic Deus non permiserit
parricidium fieri, hic sit passus impleri?
Numquid acceptor personarum Deus? 216 Non,
sed meritorum atque virtutum. Certe dum consilium
esset ambiguum, signari debuit oraculo quid et
ad praesens factum, et in reliquo conveniret exemplum.
Ubi vero jam praecessisset exemplum, necessarium
non judicavit oraculum; cum facti forma veteris
quid fieri oporteret, ostendit.

9.
Aut fortasse quia non una forma meritorum,
ideo non una forma factorum. Pater doluit, flevit
filia: uterque de Dei miseratione dubitavit. Non
doluit Abraham, nec consuluit parentis affectum.
Ubi audivit divinitatis oraculum, non distulit sacrificium,
sed maturavit obsequium. Non dubitavit
Isaac [(Ibid., 3 et seq.)] , cum imparibus sequeretur
patrem passibus: non flevit, cum ligaretur: non
dilationem poposcit, cum offerretur. Et ideo misericordia
largior, ubi fides promptior. Et bene non
flevit factum patris; quia risus est matris [(Gen. XXI, 6)] .
Pro qua devotionis exsultatione ovis pro illo jussa
est immolari, quia se ipse non distulerat immolandum:
nec de Dei miseratione ambiguus, nec de sui
devotione sollicitus. Nemo igitur inventus est, qui

tam cruentum patris revocaret affectum; quia
omnis promissi muneris conveniebat officium.
CAPUT III.
Miratur sanctus vir quod cum Jephthe parricidium
nemo prohibuerit, aliqui virginitatis votum impleri
prohibeant; quin etiam ipsemet accusetur,
quod ne virgo sacra nuberet, vetuerit. Id officii sui
fuisse non tantum Baptistae exemplo et Scripturae
praeceptis, sed etiam ipsis gentilium institutis probat:
ac demum praedicat ex eo virginitatem, quod
virgines resurgentem Christum primae viderint.
10.
Sacrificium itaque sanguinis immolatur, et nemo
est qui resistat: sacrificium castitatis offertur, et qui
prohibeat, invenitur. Pater parricidium promisit,

et solvitur: pater integritatem filiae vovit, et tam
piae oblationis invidetur affectus. Illic filia dolens
sanguinem suum obtulit pro patria sponsione: hic
tam pium promissum nec haereditario munere, nec
propria solvitur voluntate.
11.
Quo in negotio etiam nos vocamur in culpam.
Quam tandem? Quia nuptias prohibuimus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.