PL 16, col. 267

De virginitate (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

et spiritus, artuumque, et medullarum [(Hebr. IV,
12)]
. Bonus gladius verbum Dei: bonus gladius, ut
pote scrutator cordis et renis, qui mendacium a veritate
discernat, atque eos quorum animam pertransierit
non interficiat, sed reservet. 215
4.
Haec igitur de Regnorum dicta sint libro, assumpta
de causa, de historia recensita, de conscientia
usurpata, ex fide prompta. Nunc decursae ex libro
Judicum inspiciamus seriem lectionis. Non enim
otiosis parricidium fuit auribus audiendum. Itaque
repetamus historiam.
CAPUT II.
Nuncupatum a Jephthe in pugna votum, reditus ejusdem
adepta victoria, et filiae occursus memorantur:
in quo etsi factum damnandum, in solvendo tamen

voto fides non improbanda. Cur Deus cum Abrahae
sacrificium prohibuisset, Jephthe parricidium non
impedierit, disputatur.
5.
Jephthe judex Judaeorum fuit. Is eventu belli
conflictatus ambiguo, praeliorumque veritus incerta,
votum vovit hujusmodi [(Judic. XI, 30, 31)] ,
si adversarios depulisset, ut quidquid ei primum intra
domus suae limen occurrisset, hostiam immolaret
Deo, suorum praesuli triumphorum. Itaque
bello potitus, fusisque hostibus, domum rediit, cui
in ipso vestibulo filia memor pietatis, ignara oblationis
occurrit. Sed recordatus illico pater, et propriae
sponsionis admonitus, ingemuit solvendi muneris
sponsionem. Heu me, inquit, filia, perdidisti me;

ego enim aperui os meum de te ad Dominum. Tum illa: O pater, si in me aperuisti os tuum ad Dominum, fac
mihi ita ut exivit de ore tuo
[(Ibid., 35 et seq.)]
. Duorum
tamen tantum mensium inducias postulavit, donec in
montem ascenderet, et super virginitatem suam fleret.
Deinde duobus post exactis mensibus, remeavit
ad patrem. Votum ille complevit; his enim verbis
utendum est, quando Scriptura divina effectum
rei non prodidit, sed refugit parricidii mentionem.
6.
Quid igitur? Hoc probamus? Minime gentium.
Sed tamen etsi parricidium non probo, adverto
praevaricandae metum et formidinem sponsionis. Denique
ad Abraham dictum est: Nunc scio quia amas
Dominum Deum tuum; quia non pepercisti unico
filio tuo [(Gen. XXII, 12)]
. Habes igitur indicium, quo

docetur praevaricandum temere non esse promissum.
Verum Deo parricidium non probari in eadem
asseritur lectione; cum pro filio ovis subjicitur [(Ibid., 13)] ,
ut ipsa potius quam filius feriretur.
7.
Habuit igitur Jephthe quod sequeretur exemplum,
quia Dominus sanguine non delectaretur
humano. In uno enim oraculo ad Abraham prompto

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.