PL 16, col. 368

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

et ab immundis et luteis pretiosum 306 conculcatum
est propositum castitatis.
4.
Hinc aestus animo meo, hinc insanabilis dolor;
quia unum malum bona plurima secum trahit:
et unius nubecula peccatricis totam pene lucem
obscuravit Ecclesiae. Assumam ergo vocem propheticam,
et flebiliter dicam: Audite me, omnes populi,
et videte dolorem meum [(Thren. I, 12)]
: virgines
meae, et juvenes mei abierunt in captivitatem.
Vere haec est captivitas, ubi animae a peccato captivae
ducuntur ad mortem, et a diabolica dominatione
possidentur.
CAPUT II.
Corruptam alloquitur: et qualis quamque beata fuerit
ante crimen admissum, in quam vero postea

deciderit calamitatem ac turpitudinem, ejus oculis
subjicit.
5.
Ad te ergo nunc mihi sermo sit, quae caput horum
et causa malorum es, quae multipliciter misera
cum gloria virginitatis nomen etiam perdidisti;
nefas est enim Susannam vocari non castam, non
licet lilium nominari quod non es. Unde incipiam?
quid primum, quid ultimum dicam? Bona commemorem,
quae perdidisti; an mala defleam, quae invenisti?
6.
Eras virgo in paradiso Dei, utique inter flores
Ecclesiae: eras sponsa Christi, eras templum Dei,
eras habitaculum Spiritus sancti. Et cum dico
toties eras, necesse est toties ingemiscas; quia non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.