PL 16, col. 369
De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
es quod fuisti. Incedebas in Ecclesia tanquam columba
illa, de qua scriptum est: Pennae columbae
deargentatae, et posteriora dorsi ejus in specie auri [(Psal. LXVII, 14)]
.
Splendebas ut argentum, fulgebas 307
ut aurum, quando cum sincera conscientia
procedebas. Eras tamquam stella radians in manu
Domini, nullum ventum, nullas belli nebulas pertimescebas.
7.
Quae ista subitanea conversio? Quae ista repentina
mutatio? De Dei virgine facta es corruptio
Satanae, de sponsa Christi scortum exsecrabile, de
templo Dei fanum immunditiae, de habitaculo Spiritus
sancti tugurium diaboli. Quae incedebas cum fiducia
ut columba, nunc lates in tenebris sicut stellio.
Quae fulgebas ut aurum propter virginitatis honorem,
nunc vilior facta es luto platearum; ut etiam
indignorum pedibus conculceris. Quae fueras stella
radians in manu Domini, veluti de alto ruens coelo,
lumen tuum exstinctum est, et conversa es in carbonem.
CAPUT III.
Quam sit misera quae jam apud Deum accessum non habeat;
immo vero neque apud ipsos homines: unde
confusionis quam aliquando coram sanctis atque angelis
passura est, magnitudo intelligitur.
8.
Vae tibi, misera, et iterum vae, quae tanta bona
propter parvi temporis luxuriam perdidisti! Quam
tibi spem apud Christum Dominum reliquisti, cujus
membra tollens fecisti membra meretricis (I Cor. VI,
15)? Quid te Spiritus sanctus visitabit, cum eum re
pudiaveris, qui se a cogitationibus quoque sordidis
longe facit?
9.
Sed veniamus ad humana, ut per illa divina
noscantur. Aspice quis sanctorum, aut quae sanctarum
tibi approximare non horreat: aperi oculos
tuos, si potes; erige frontem, si audes: aliquem
sanctorum fiducialiter intuere. Nonne tuam faciem
conscientia commissi tamquam plumbum inclinat et
premit? Nonne tenebrae ante oculos tuos et dira caligo
versabitur? Nonne timor et tremor animam
tuam et membra quassabit?
10.
Si ergo homines in carne constitutos, et alicujus
delicti obnoxios non potes intueri, tam gravi
confusione sepulta; quid facies coram castis apostolis?
Quid facies coram Elia, Daniele, et tantorum
exercitu prophetarum? Quid facies coram Joanne?
Quid facies coram Maria, Thecla et Agne, et immaculato
choro puritatis? Quid denique coram angelis
sanctis? Nonne splendore et claritate immaculatorum
quasi fulminibus percussa combureris?
CAPUT IV.