PL 16, col. 370

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Confutatis, quas corruptae excusationes solent praetexere,
ad crimen rediens, parentum ejus ac totius familiae
vicem miseratur: docetque ipsis optabilius futurum
fuisse ut prius moreretur: nec illis superesse aliud
solatium, quam quod ei virginitatis professionem eligenti
sola spe divinae remunerationis consenserint:
ipsam vero eorum exspectationem delusisse.
11.
Sed dictura es forsitan: Non potui sustinere;
quia carnem fragilem circumferebam. 308 Respondebit
tibi beata Thecla cum suis innumerabilibus
sociis: Et nos eadem carne amictae fuimus, nec tamen
plenum propositum castitatis nostrae, aut fragilitas
carnis potuit mutilare, aut saevitia tyrannorum

potuit per varia tormenta dejicere. Revera [(32,
q. 5, c. Revera)] non potest caro corrumpi, nisi mens
fuerit ante corrupta. Remanebit ergo in crimine
anima, quae carnem praecedit in voluptate.
12.
Sed dices: Nolui hoc malum, violentiam passa
sum. Respondebit tibi fortissima illa Susanna, cujus
tu nomen fallaciter bajulas: Ego inter duos presbyteros
posita, inter duos utique judices populi,
sola inter silvas paradisi constituta [(Dan. XIII, 20 et
seq.)] vinci non potui; quia nec volui. Tu ab uno ineptissimo
adolescente, et in media civitate, quomodo
vim potuisti perferre, nisi quia ultro vitiari voluisti?
Quis denique tuas voces audivit? Quis obluctationes
sensit? Ut autem haec omittam, certe post illatam
violentiam prodere scelus si non aliis, vel parentibus,

vel tuis sororibus debuisti; esset enim excusatio
infelicitatis, esset conscientiae plena purgatio,
si hostem pudicitiae tuae deduxisses in publicum.
13.
Sed erubuisti forsitan, ne te violatam multi
cognoscerent. Et quid timuisti ubi non erat timor,
nisi ut tacendo crimen cum adultero saepius sociareris?
Esto autem, pudor prohibuit confiteri; quid
de secunda commixtione dicis, quid de tertia, quid
de frequenti commercio foeditatis? Cesset, cesset
jam violentiae figmentum, cesset ruboris argumentum;
ubi toties membra illa dicata Christo, scelestissimo
moecho suis visceribus polluenda praebuisti.
14.
Horret, horret animus, mens tabescit, cum ad
aditum sceleris pervenitur. Nam et medicus quamvis
fortis sit animo, cum altius tamen secat vulnus,

puto ex parte aliqua sustinebit horrorem. Heu perdita,
jamne intelligis omnes tibi vias excusationis
omnimodis clausas? Jamne sentis quantum tibi mali
et in carne, et in anima nefaria libido contulerit?
15.
Non istam de te confusionem tuus exspectaverat
pater, qui te sibi singularem gloriam computabat.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.