PL 16, col. 371

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Non hunc luctum, et has lacrymas ex te sibi nasci
tua crededirat mater, quae partus sui gemitum per
tuam virginitatem consolabatur. Non fratres tui, non
sorores hoc ex te dedecus exspectabant, quos omnes
quasi uno gladio tui sceleris graviter sauciasti.
16.
Si fuisses communi sorte defuncta, deflessent
te modicum propter desiderium parentes: sed exsultassent
granditer, quia immaculatam praemisissent
virginem, hostiam vivam Domino, propitiatricem
videlicet delictorum. At nunc plangunt mortuam, et
non mortuam: lugent vivam, et non vivam: mortuam
utique gloria virginitatis, vivam dedecore turpitudinis.
17.
Iratus est pater suis visceribus, de quibus seminata
es: maledicit suo utero mater, ex quo in

hanc lucem infeliciter processisti. Nec tamen modum
sui doloris reperiunt, nisi hoc solum 309
plane videntur habere solatium, quia te nec pater
compulit, nec mater coegit ut virginitatem profitereris,
quam ultro et propria voluntate professa es. Nam
scio, cum multas tibi difficultates tuus proponeret
genitor, cum arduum esse iter servandae virginitatis
ingereret; non solum pertinaciter restitisti, sed et
revelationes tibi datas dixisti terribiles.
18.
In quantum ergo sibi mercedem sperabant ex
eo quod tuo proposito non restiterunt, in tantum tibi
intellige, misera, pondus judicii crescere; quia non
servasti quod ultro promisisti. Quibus te spiris serpens
ille nequissimus obligavit? Quibus te venenis
infecit ille, qui Evam decepit; ut tanta te caecitate

percuteret, tantam animae tuae faceret oblivionem?
CAPUT V.
In memoriam ei revocat, quo die, quo ritu, quove populi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.