PL 16, col. 372

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

concursu sacrata fuerit, addens sanguinem ei potius
profundendum, quam violandam fidem: quod saecularium
nuptiarum comparatione amplificat. Deinde
objectionem ex Apostoli verbis petitam solvit.
19.
Non es memorata diei sanctae Dominicae resurrectionis
in quo divino altari te obtulisti velandam?
In tanto, tamque solemni conventu Ecclesiae
Dei, inter lumina neophytorum splendida, inter candidatos
regni coelestis quasi Regi nuptura processeras.
Non es memorata qualis ad te die illo facta est
allocutio: Aspice, filia, intuere, virgo, et obliviscere
populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet Rex
decorem tuum; quia ipse est Dominus Deus tuus [(Psal.
XLIV, 11, 12)]
? Reminiscere ergo quantus ad Sponsi
tui et Domini nuptias convenerit populus. Servare

te oportuit fidem, quam sub tantis testibus pollicita
es, semper cogitare cui virginitatem spoponderis.
Facilius te oportuit sanguinem cum spiritu fundere,
quam perdere castitatem tuam.
20.
His tunc in illo die consecrationis tuae dictis,
et multis super castitate tua praeconiis, sacro velamine
tecta es; ubi omnis populus dotem tuam
subscribens, non atramento, sed spiritu, pariter clamavit,
Amen. Vincor lacrymis, 310 cum haec recordor:
compungor stimulis, cum haec humana exempla
considero. Nam si inter decem testes confectis
sponsaliis, nuptiis consummatis, quaevis femina viro
conjuncta mortali, non sine magno periculo perpetrat
adulterium; quid quod inter innumerabiles testes
Ecclesiae, coram angelis et exercitibus coeli facta copula

spiritalis per adulterium solvitur? Nescio an
possit ei condigna mors aut poena cogitari.
21.
Dicet aliquis: Melius est nubere quam uri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.