PL 16, col. 373

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

[(I Cor. VII, 9)] .
Hoc dictum ad non pollicitam pertinet,
ad nondum velatam. Caeterum quae se spopondit
Christo, et sanctum velamen accepit, jam nupsit,
jam immortali juncta est viro. Et jam si voluerit nubere
communi lege conjugii, adulterium perpetrat,
ancilla mortis efficitur. Si hoc ita est, quid de illa
dicendum est quae occulta et furtiva turpitudine constupratur,
et fingit se esse quod non est? Habitu
virgo, facto non virgo: bis adultera, et in actu, et
in aspectu.
CAPUT VI.
Pergit ea commemorare, quibus illam a turpitudine
deterreri oportuerat. Cum autem eadem jam ante
triennium sinistra laborasset opinione, ipsius amentiam
miratur, quod inimicos, amicos, ac Deum ipsum

perinde spernens, nullum obicem non perfregerit.
22.
Sed ad te iterum redeo, quae oblivionem tantorum
passa bonorum, receptaculum tantorum malorum
facta es. Quomodo tibi in actu illo ignominioso
non veniebat in mentem habitus virginalis,
processus in Ecclesiam inter virgineos choros? Quomodo
oculos tuos non perstringebat lux vigiliarum:
aures tuas non penetrabat hymnorum spiritalium
cantus: mentem tuam non ventilabat lectionum
coelestium virtus; hinc vel maxime ad te clamante
Apostolo: Fugite fornicationem; quia omne peccatum
quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem
fornicatur, in corpus suum peccat [(I Cor. VI, 17)]
? Et
cum dicit: In corpus suum; tamen in Christum eum
peccare demonstrat. Nam subjungit: An nescitis

quoniam membra vestra templum est Spiritus sancti,
quae habetis a Domino, et non estis 311 vestri; empti
enim estis pretio magno, glorificate, et portate Deum
in corpore vestro [(Ibid., 20)]
. Et iterum dicit: Fornicatio
autem et omnis immunditia nec nominetur inter vos,
sicut decet sanctos [(Ephes. V, 3)]
. Et seposita omni
adulatione, sententiam figit Apostolus: Hoc, inquit, scitote intelligentes quia omnis fornicator, aut immundus,
aut avarus non erit haeres in regno Christi et Dei [(Ibid., 5)]
.
23.
Haec tanta, et tam terribilia non tibi veniebant
in mentem, cum ad illud opus nefarium tua
membra peterentur? Sed mortifera te oblivio tamquam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.