PL 16, col. 374

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

in gurgitem altissimum demergebat, et quasi
captivam exsecrabilis libido ducebat.
24.
Nonne vel illum locum tabulis separatum, in
quo in Ecclesia stabas, recordari debuisti, ad quem
religiosae matronae et nobiles certatim currebant,
tua oscula petentes, quae sanctiores et digniores
te erant? Nonne vel illa praecepta quae oculis tuis
ipse scriptus paries ingerebat, recordari debuisti: Divisa est mulier et virgo: quae non est nupta, cogitat
quae Domini sunt, quomodo sit sancta corpore et spiritu [(I Cor. VII, 34)]
.
Tu autem in contrarium vertisti dictum,
ita cogitans, ita agens ut nec corpore esses
sancta, nec spiritu: corpore quidem, fornicando;
spiritu autem, virginitatem mentiendo.
25.
Proh nefas! solet fama subsequi factum, tua autem

malum fama praevenit. Nam cum ante triennium
rumor quidam et sussurratio de te fuisset, tu sinceritatem
praetendebas, et vindictam de maledicis in
Ecclesia postulabas publice. Quos aestus ego sustinui!
Quos pater tuus pro tua sustinuit opinione labores,
requirentes singulos, singulos astringentes;
ut ad auctorem infamiae veniremus! Grave enim
erat nobis et omnibus bonis intolerabile de Dei virgine
vel turpe aliquid dici, vel credi.
26.
Nec hoc verita es, nec ante oculos habuisti;
ne venires inimicis tuis in gaudium, et eos haberes
infensos qui pro tua opinione laborabant. Multum
audax, multum temeraria; ut te conscientia tua
non terreret: sed simulata virginitate, putares te
etiam Deum posse decipere. Sed ille qui dixit: Nihil

occultum quod non revelabitur [(Matth. X, 28)]
; et vos,
inquit, fecistis in occulto: ego autem in manifesto
faciam [(II Reg. X, 12)]
. Ille qui non mentitur, furtivum
scelus deduxit in publicum, et in conspectu solis
hujus tenebrarum vestrarum opera denudavit.
27.
O quidquid praetendit sermo, crudeliora 312
occurrunt: et cupiens moderari, non invenit modum.
Oblita es propositum, oblita parentes, oblita es Ecclesiam
totam, oblita gloriam virginitatis, oblita
honorem dignitatis, etiam oblita promissionem regni,
oblita judicium terribile: amplexa es corruptionem,
protulisti fructum confusionis; finem vero mortem
saevissimam, et interitum sempiternum.
CAPUT VII.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.