PL 16, col. 375

De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Omnem episcopalis officii curam illi a se praestitam
fuisse asseverat: sed ipsam non solum inde nihil
profecisse, verum etiam aliis objecisse grave scandalum,
quod ostenditur in Evangelio severissima poena
damnari.
28.
Et certe non habes quod de nostra negligentia
conqueraris; quodcumque enim ad officium pastoris
pertinet, et tibi et omnibus non negatum est.
Dilectio spiritalis adhibita, commonitio sancta non
defuit. Oblita domum patris tui, ut scriptum est [(Psal. XLIV, 11)] ,
ad monasterium virginale transisti.
Inter tot posita non solum dico tuta esse debueras,
si voluisses; sed etiam tutelam aliis praestare

potuisses. Sed frustra haec et alia provisa sunt.
29.
Frustra hymnum virginitatis exposui; quo
et gloriam propositi, et observantiam pariter decantares.
Seminavi secus viam, seminavi in spinis, seminavi
in petrosa; aut enim ex corde tuo verba
mea volucres [(Luc. VIII, 5 et seq.)] , id est, daemones
rapuerunt: aut malis tuis cogitationibus suffocata
sunt, aut aruerunt nimio aestu libidinis. Heu
me, quia ubi putabam aedificare aurum, argentum,
lapides pretiosos, inventus sum lignum, fenum, stipulam,
arsuras materias laborasse [(I Cor. III, 12)] ! Dicam
et ego secundum prophetam: Heu me, quia factus
sum sicut qui colligit stipulam in messe [(Michae. VII, 1)]
!
30.
Et quidem si tibi soli damnum fecisses, erat
quidem tristitia, sed forsitan tolerabilis. Nunc vero

quantas animas tuo scelere sauciasti, quantas animas
propter te de proposito suo poenitere fecisti!
Quanta labia etiam fidelium inquinata sunt, viam
Domini blasphemando! Aperuit in nos gentilitas os
suum: adversus sanctam Ecclesiam Synagoga Judaeorum
per tuum dedecus exsultavit.
31.
Quod si is qui unum scandalizaverit, mola
circumligatus jactari debet in mare [(Matth. XVIII, 6)] ;
quid de te pronuntias, per cujus scelus omnis anima
sauciata est, et nomen Domini in gentibus blasphematum 313
est? Nonne quoties dicitur: O virgines,
toties tibi cumulus iniquitatis augetur? Jaces
ecce vulnerata, jaces ecce prostrata.
CAPUT VIII.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.