PL 16, col. 381
De lapsu virginis consecratae (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
quasdam precationes et varios poenitentiae affectus e
Scripturis hinc inde lectos suppeditat.
43.
Quis consoletur te, virgo filia Sion; quia magna
facta est sicut mare contritio tua. Effunde sicut aquam
cor tuum ante faciem Domini [(Thren. II. 13, 19)]
:
extolle ad eum manus tuas pro remedio peccatorum
tuorum. Accipe igitur lamentum. Et primum
quidem nullo die quinquagesimus psalmus intermittatur;
quia in tali negotio cantatus est: et usque ad
versiculum illum: Cor contritum et humiliatum Deus
non spernit [(Psal. L, 19)]
, cum lacrymis gemituque
percurre.
44.
Insuper etiam hanc lamentationem non sine
compunctione cordis in conspectu Dei judicis funde: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum
[(Jerem. IX, 1)] ,
ut defleam vulnera animae
meae? Conversi sunt dies festi mei in luctum, et cantica
in lamentationem [(Amos VIII, 10)] : recessit sonus
hymnorum, et laetitia psalmorum, et successit
stridor dentium et fletus oculorum. Obmutui et
humiliata sum et silui a bonis, et dolor meus renovatus
est. Concaluit cor meum intra me, et in meditatione
mea exardescet ignis. Timor et tremor venerunt
super me, et contexerunt me tenebrae [(Psal. XXXVIII, 3,
4)]
. Abyssus circumdedit me, postremo demersit caput
meum in scissuras montium [(Jonae II, 6)]
.
45.
Heu me, quia facta sum sicut Sodoma, et combusta
sicut Gomorrha [(Gen. XIX, 24)] , quis miserabitur
cineres meos? Durius offendi quam Sodoma;
quia illa legem nesciens deliquerat, ego autem, accepta
gratia, peccavi Domino. Si homo peccet in
hominem, erit qui interveniat: ego peccavi in Dominum,
quem propitiatorem inveniam [(I Reg. II, 25)] ?
Concepi dolorem, et peperi iniquitatem: lacum aperui
et effodi eum, et incidi in foveam quam operata
sum. Ideo conversus est dolor meus in caput meum,
et in verticem meum iniquitas mea descendit. Immunditia
mea ante pedes meos: non fui memor novissimorum,
et cecidi miserabiliter [(Psal. VII, 15 et
seq.)] .
46.
Non est qui consoletur me. O quam acerbus
fructus luxuriae! Amarior felle, crudelior gladio.
Quomodo facta sum in desolationem? Subito defeci,
perii propter iniquitatem meam velut e somno
exsurgens; ideo in civitate Domini nullificata est